Contatta Ismaell
Per ogni problema la giusta soluzione. Contatta Ismaell per richiedere la consulenza necessaria a risolvere ogni tuo problema.
De vinculo spiritus
His absque medicus non est, divinator non est, operator non est, amator non est, philosophus non est etc. Per haec sunt omnes omnia.
Nihil absolute pulchrum quod vinciat, sed ad aliquid pulchrum; alioqui asini amarent pulchras mulieres, simiae abolerent filios. Similiter nihil absolute bonum quod alliciat, sed cum omnia seu universum et ens est ex contrariis, ita et bonum est ex contrariis; sunt enim alia quae consistunt igne, alia quae aqua etc.
Se si potesse `a te chiuder l’entrata,
tant’ il regno d’amor saria pi`u vago.
Honestum et iustum civile lege videtur esse, et non natura; sed opinio multum valet ad habitum, ut quasi naturale sit quod appetatur et vinciat appetitum, et e contra.
Evenit ut idem diversimode dispositum vinciatur et non vinciatur: ut in Venere intumescentibus vasis et inanitis, in turbato et tranquillo animo; in cibis etiam idem eidem est amarum et dulce, cum diversimode afficiantur. Et praegnantes vidi appetere cineres.
Vincire novit qui universi rationem habet et naturam particularis et particularis dispositiones, habitus et inclinationem.
Quant’ il mondo senz’ odio et senza morte.
Id quod absolute pulchrum et bonum et absolute vincit est universum, et hoc ideo nil perdit omnia continens. Et omnia esse desiderant, et non est quod fastidiat esse in universali et simpliciter, sed hoc vel illud esse.
Cum nullum particulare sit simpliciter pulchrum, nil simpliciter vincire potest. Est tamen appetitus simpliciter pulchri in omnibus, omnia enim appetunt esse absolute et ex omni parte pulchra, non simpliciter, quod hoc est impossibile particularibus; alia enim est pulchritudo unius speciei, alia alterius, alia unius generis, alia alius. Non tamen specie, quia tota pulchritudo est in tota specie. Unde licet omnis puella desideret esse ex omni parte pulchra, nulla tamen est. Unde bene dixit Charidemus mutilatum imperfectumque esse pulchrum quod corporea natura cernitur; et testatur Zeusis Helena de pluribus Crotoniatis virginibus < — >
Item cum pulchritudo in quadam simmetria consistat, haec autem sit multiplex et innumerabilis numero ad multa supposita, non autem simplex, vinculum pulchritudinis non erit simpliciter, sed ad aliquid. Immo sicut diversae species, ita et diversa individua a diversis vinciuntur; alia enim simmetria est ad vinciendum Socratem, alia ad Platonem, alia ad multitudinem, alia ad paucos; alii masculos, alii faeminam, alii viraginem, alii mollem adamant.
Ideo stultus amor qui uni alligatur, quia conditiones boni et amabilis sunt dispersae; ideo plures possumus bene amare: sicut bonum cocum, bonum militem, bonum philosophum; ita mulierem bene incedentem, aliam bene loquentem, aliam bene …………., aliam ….. ………. una …… omnia …. amabili.
Ita nulla est absoluta iustitia nec sapientia quae animum vinciat, sicut nulla est mensura cibi vel potus quae omnibus sit adcommodata.
Quidquid dicimus de pulchro, idem de purpi per contrarium dici potest.
Quidlibet vincitur pulchro ad se et non pulchro ad aliud aliter et bono; et fallacia iudiciorum hinc dependet maxime. Videat ergo index.
Sunt quae vinciunt non sui sed alterius ratione, et aurum; nusquam enim per se.
Est vinculum cathena, ordo, daemon magnus, quo omnia vinciuntur.
Apprehensio utilis, quia bonum est similitudine vel spe vel specie vincit ratione corporea et incorporea.
Idem dicitur bonum alliciens, pulchrum, animi Vinculum. Hinc deus dicitur circulorum pulchritudinis seu vinculi centrum, a quo quattuor vinciuntur, ut ab ipso nequeant recedere ni velint adnihilari. Haec cum moveantur, moventur ideo circa ipsum in circulum: et ipsum non minus nequeunt destituere, quam suum quaeque circumferentia centrum. Sunt ergo 4r circuli: mens, anima, natura, materia. Mens per se stabilis, anima per se mobilis, natura mobilis in alio non ab alio, materia mobilis in et ab alio. Deus est vinculum et pulchrum sibi et aliis. Ab hoc centro 4 illa procedentia in idem redire nituntur, et ideo circuli rationem subeunt.
Vinculum pulchritudinis dicitur actus seu radius boni, primo diffusus in mentem, secundo in animam, tertio in naturam, quarto in materiam. Hoc mentem rationum ordine decorat, animam rationum serie complet, naturam seminibus fulcit, materiam formis exornat. Ideo vinculum hoc est splendor divini nullus. Qui radius obscure est rerum corruptibilium subiecto, minus obscure in natura, clare in anima, clarissime in mente.
Vincula sunt morum concinnitas, corporis forma, vocum consonantia, et caetera quae profluunt et ab aedificiis, a statuis, carminibus, orationibus. Haec Platoni pulchrum, Socrati excellens animi venustas, Timaeo animi tyrannis, Platoni naturae privilegium, Theophrasto tacita deceptio, Salomoni ignis absconditus, aquae furtivae. Theocrito eburneum detrimentum, Carneadi regnum sollicitum, et aliis aliter.
Vinculum hoc non est corpus, licet in corpore versetur; idem enim hodie formosum, cras casu aliquo foedum. Unde aliud formosum, aliud corpus, aliud vinculum.
Id autem est vinculum tum ad partes corporis concinnandas, ratione quadam incorporea, tum etiam ad aliquid ea ratione trahendum ad corpus.
Vinculum hoc non est moles nec in mole consistens, licet circa molem etiam versetur; quandoquidem non grandia modo, sed et brevia, formosa videantur, et saepe grandia deformia, parva formosa, et e contra; et saepe stante eadem quantitate casu quodam pulchritudo tollitur, eademque mutata pulchritudo perseverat.
Vinculum hoc est quaedam rei species, quae a re ad animam proficiscitur, non tamen recedit a re subiecta, sicut ignis qui suam speciem emittens et comunicans non attenuatur, sicut imago quae in subiecto primo, in speculo, in intermedio, in oculis.
Vinculum, quod a corpore proficiscitur, nullam habet corporis partem definitam; licet enim rapiunt dicendi suavitas, oculi, incessus, maxilla et caetera, haec tamen eodem numero si diversis trib<uan>tur subiectis, non identidem similiterque vinciunt. Alia quoque ratione nullam habet definitam corporis partem, quia ex omni parte gratia procedit: unde Plato incorpoream et spiritalem animae pulchritudinem, licet post raptum universum corpus gratiosum reddit amantis.
Falsum esse videtur quod vinculum a certa membrorum omnium proportione proficiscatur cum colorum suavitate; quod si esset verum, aiunt Platonici, solae res compositae vincirent, nunc autem puri colores, vox una, fulgor auri, argenti candor …… Ni citius labitur et senescit quam pulchritudo, nil tardius quam figura; non ergo idem pulchritudo et vinculum quod figura, immo et manente eadem pulchritudine et figura praeterit amor, ut accidit quibusdam post fruitionem rei amatae. Vinculum ergo est in quadam convenientia non tantum membrorum ad invicem, sed et in quadam rapientis et rapti condispositione, ut ita dicam. Quandoque enim etsi nil habeamus in una puella quod ratione arguamus, in alia vero plura, displicet tamen illa et ista placet. Color item per se non vincit; clarior enim in seniore despicitur, remissior in iuniore vincit.
Non color purus, ut omnino albus, omnino niger, sed mixtus; non vox simplex, ut acuta vel gravis, sed media; non una currente nota vel tono, sed pluribus.
Nodum istum difficile est invenire; ideo non facile est solvere.
Vinculum ligat spiritum maxime per visum, auditum, per imaginationem.
Vinculum quoddam gratum vincto, quoddam ingratum, sicut quo bubo trahit mustellam, lupus detinet etc.; incubus spiritum rationalem, daemon energumenum occupat etc., gallus leonem, mugil navim.
Vinculum non rapit animam nisi liget vinciatque; illam non vincit, nisi perveniat ad ipsam; non pervenit, nisi per aliqua rapiatur. Pervenit per cognitionem in genere, ligat per affectum in genere, trahit per delectationem in genere. Cognitio in genere ‘ dicimus, quia aliquando nescimus quo sensu rapiamur. Item expertus sum amare quod audivi, et absens et de non nota specie nescio quomodo deperibam. ‘In genere’ inquam, quia per omnes, per plures et per singulos sensus vincimur, et aliquando sensu indeterminato et non satis noto.
Plato ponit tria vehicula vinculi: visum, auditum et mentem. Vincit enim gratia per vocem, forma per visum, mores per mentem.
Plura vinciuntur affectu per haec tria, quae vinci consequenter cupiunt actu, per tactum in genere; unde visibile non vincit oculum, sed per oculum vincit, per aurem vincit audibile, per mentem ratio.
Quatuor motus sunt vinciendo, prime iniectio seu invectio, secundo ligatio seu vinculum, tertio attractio, quarto copulatio quae fruitia dicitur. Et haec ni fiat per omnes sensus, per quos vinculum vectum est, non erit perfecta. Ideo amans totus vellet migrare in amatum, lingua, ore, oculis etc.
[2v] Triplex amor triplexque raptus Platonicis. Rapit enim ad vitam aut contemplativam aut activam seu moralem et voluptariam. Prima est a formae corporalis aspectu ad considerationem spiritalis et divinae erecta, secunda in sola videndi et conversandi oblectatione perseverat, tertia a visu ad tactus concupiscentiam descendit. Per primam ingeniosi, per ultimam hebetes, per mediam medii. Primum vinculum dicitur amor divinus, secundum humanus, tertium ferinus. Tripliciter illectant: intellectualiter, animaliter, corporee: primum est boni splendor <–>
Vinculum non in omni vinciente aequale, neque in omni vincto idem.
Vinculum hoc quia ad summum bonum visum, auditum atque mentem convertit, hinc veluti circulus quidam divinae lucis est a bono manans, in bono residens, per bonum se diffundens et ad bonum sempiterne refluens, estque velut unum rerum omnium principium vel principiorum potius unitivum.
Hinc primo mens decoratur idearum ordine, secundo animus rationum serie numerosisque discursibus, tertio naturas seminibus, quarto materiam formis. Omnia vivificans, leniens, mulciens, excitans. Omnia ordinat, procreat, regit, complet. Omnia aperit, purgat, illuminat, gratificat. Omnia movet, incendit, allicit.
Nil vincitur nisi aptissime praeparatum, quia fulgor ille non eodem modo rebus omnibus comunicatur.
Corporum praeparatio ad vinciendum tribus constat: ordine, modo, specie; 1. ordo partium intervalla, 2. modus quantitatem, 3. species figuram, lineamenta et colores significat. Sicut in vocis vinculo 1. ordo consistit in ascensu a gravi ad acutum et descensu, 2. modus in debitis tertiis, quartis, quintis, sextis, tonis et semitonis progressione, 3. species in canoro, claro, suavi. In omnibus proportionalia iis tribus ad vinciendum disponunt, sive compositis, sive simplicibus; iis enim color placet etc. Sic animus disciplinis adcommodatur, ut per eas in eo divini vultus luceat imago.
Deus, augelus, animus nos non ligant ut corporea, quia non afficiunt, quia non pulsant per sese sensus, vel alio genere vinculi, quod manu methaphorica affectus intellectuque …….tur. Duplex ergo ad vinciendum praeparatio, et reddit aequivoce significans vinculum.
Sic per omnes sensus cupimus, per omnes sensus vincimur.
Non simplicibus et absolutis, sed compositis et appositis vincimur. Vinculum enim est ex plurium concinnitate cooriens gratia, cui contrarium est ingratum seu turpe. Deus non habet in se pulchritudinem, quia non habet ordinatam compositionem; non hanc, quia non habet partes. Est autem pulchritudinis et vinculi fons, author et actor. Dii similiter non sunt pulchri. Universum non est pulchrum, ut videri potest; ita enim est simplici quadam ratione constans suis similiter se habentibus sphaeris, stellis, astris, magnis animalibus; nisi quadam similitudine et analogica ratione; vel saltem in iis non est pulchritudo quae nos vinciat.
Vinculum sequitur rei sensum, sicut umbra corpus. Omnia ergo quae vinciunt, quoquo pacto sensum aliquam ingerunt, et quae vinciuntur, quoquo pacto sentiunt. Ferram magnetem sentit.
Sunt cantus quidam et harmoniae quae vinciunt homines, non autem feras; aliae aves, non autem homines. Quibusdam figuris et linearam coloribus rapiuntur homines, quibus non alia animantia; quibusdam fumigiis rapiuntur spiritus, quibus non homines. Aliud ergo nobis, aliud aliis est pulchrum; ideo diversa vinculoram genera.
Plura vinciunt hominas quam bruta, quia plures habet potentias, partes, circumstantias, fines, et consequenter plures appetitus.
Pulchrum non vincit sensum, sed per ipsum vincula connectenda iniicit; sensus enim sunt veluti ostia seu portae seu fenestrae.
Caeli astra, viridia prata, cantus etc. movent, alliciunt, inclinant, non rapiunt; at in iis proprie amor non dicitur, cum non sit cum appetitu Veneris, quae eius amor est. Atqui sunt horti Veneris, quibus patet ad Venerem accessus. Qui vincitur ad cibum famelicus, qui ad potum sitiens, qui ad Venerem amans, et hic secundum speciem sensibilem, et hic amor fertur cum feris, vel ad intelligibilem, et divinus dicitur. Primus amor est physicus seu naturalis, secundus est abstractus seu mathematicus, et est amor heremitae masturbantis.
Vinculum non aequaliter ab omnibus, nec aequaliter in omnia, nec semper, sed dispositum disposita. Hinc vinculum non est quod vincit, sed quod vincire valet non prohibitum, non impeditum.
Vincitur maxime aliquid per hoc quod aliquid sui est in vinciente, vel per hoc quod per aliquid sui vinciens imperat illi. Hinc ungues et capilli vivorum sufficiunt ut in universum corpus habeat imperium, item et in spiritus; necromanti avocant manes per ossa mortuorum, similiter et per cognata iis. Hinc non temere antiquorum quidam maxime curabant sepulturas, alii rogos, et inter supplicia insepultum relinguere.
Tot genera vinculorum quot pulchri, quot boni; et haec sunt pro specierum numero. Ideo falluntur qui amant hominem solum pulchrum.
Non me vincit musica in puella, qui musicae cum pudicitia non convenit: vincit autem a puella. Nec versutia nec fortitudo corporis.
Vincit Venus decora voce, anhelitu odoreque suavi, carnis lenitate, osculi etc., quia laquei per omnes sensus iniecti arctius ligant. Sed sint sine superbia.
Iactu seminis vincula relaxantur, retentione vero intenduntur; taliter debet affectus qui vincire vult, qualiter qui vinciri debet. Propterea in conviviis et post convivia inspirare introducitur in ossibus ignem Cupido. Vide. Continentia est principium vinculi, abstinentia praecurrit famem, haec melius cibum attrahit. Indignatio
è santo sdegno.
Ab habitu interno, qui convictu delitescit, et externo, qui in corporis culta consistit, provenit vinculum. Movent haec, si transfuga quadam artis dissimulatione fiant; neque si qui satis belle loquitur et satis nimisque superstitiosula sapit, placet, neque vestes cirotecas que qui nimis methodice ornat capillos, oculos, motus, gestas etc.
con i guanti piegati
placere potest magis quam displicere. Sicut de Mario ambitu.
Puella, cuius gratia praeparationem habet in animi concinnitate tantum, animum movet ad animalem fruitionem duntaxat; cuius vero gratia praeparationem habet in corporis forma, animum movet ad corporalem fruitionem; cuius gratia praeparationem habet in utroque, ad utramque fruitionem movet. Atqui sunt qui ita vinciuntur ab animo, ut et corpus ipsum, quod illius animi vas est, concipiscant; sunt qui corpus sine animo despiciant: talis perhibetur Socrates, cum dixit ‘loquere, puer.’
Potens est corporalis pulchritudo, ut et mentem vinciat et adtollat; amor enim plures reddit poetas et heroas, sed illud non fit per vinculum nisi per accidens; causat enim illud concitationem quamdam.
Ars est artificis pulchritudo, et hac artifex vincit. Stupide enim videbit quis artificialium et naturalium pulchritudinem, qui una ingenium, quo sunt effecta, non contemplatur: iis caeli non enarrant gloriam Dei`; ideo non magis Deum quam Dei effectus exosculantur.
Vinculum intellectuale per mentem anima rapit, naturale per sensum.
Helluones iactant continentiam quod ….Gratia …. Veneris …………. perfectos, non mutilates, non aegrotos, non senes non bon……………………., non iuvenes senibus …………… Vinculum si aptum ad generationem vel illi simile consequatur, non sine actione vel passione Veneris affectu completur.
Ii quibus utitur natura et eam omnino dominam habent, ut bruta, ad masculam non vinciuntur Venerem: sed qui natura utuntur et…. ipsa suae voluptatis finis, forsè ………. aliquando.
Alio vinculo exosculamur filios, alio patrem, alio sororem, alio uxorem, alio amicam, alio cinaedum, alio amicum.
A contrariis dispositionibus evenit ut hic vinciatur, amore, alius omnino solvatur et fastidiat illud idem. Unde patet non idem esse pulchrum et in eadem specie; simpatiam enim habet hic qua caret ille; ideo pulchrum est huic quod illi deforme; ideo qui vincire cupit videat quos possit et quomodo possit. Non ignoret autem causam huius esse satis occultam, item effectus esse inconstantes, quia hodie consonat quod cras dissonabit, imo et eadem hora.
Omnes a cubili et cibo vinciuntur et trahuntur, sed non ab eodem cubili atque cibo, neque eodem cibo vesci cupimus mane atque vesperi, aestate et hieme; fluit enim complexio, fluunt omnia; ideo cum quis vincire potest, quanto primo potest vinciat et stringat; amor enim sicut et occasio praeceps; ita vinciat primo, ut semper tentat.
Non eodem vincimur vinculo, quoniam nostra natura non est simplex nec semper easem. Est igitur sicut Thetis ad Peleum et Proteus etc. Cum ergo natura multifariam varia sit, alia atque alia idio…… individualique complexione afficietur; ideo Proteus
fluvius ab Hercule
serpens seu coluber aliter vincitur quam cum leo. Deus simplex a variatione a……s est, ideo vincire semper gaudet. Caetera variatione gaudent, ideo varie aliter atque aliter vinciunt; aliter Acheloum virum, aliter anguem, secus taurum vinxit Hercules.
Quia est omnia gaudet omnibus ille omnia ……………………….. …… amor omnia vel nihil.
Qui ……. vincitur a vinculis minus vincitur, qui a pluribus magis. Haec igitur est maxima ad solutionem viri a pluribus occupati. Amor perfectus non est plurium. Amor intensus superlationi comparatur; supereminens autem semper est unum.
……dus est qui a pluribus vincitur. Quia diversi sunt pulchritudinis gradus atque disiuncti. Hinc una ratione me urit hic, alia alius ratione. Quod si utraque ratio aggregaretur in uno, placeret unus ex duobus; si omnes gradus atque rationes aggregarentur in uno, unus ex omnibus placeret.
Placet invatque vincire, quia amari et honorari iuvat atque placet. Hinc assentatores adulatoreque vinciunt. Sed si sint cauti, ne ita agant ut assentationem detegant: magnificent modicas virtutes, attenuent vitia, excusent accusabilia, convertant in virtutes facinora. Avarum faciat providum et parsimo…
Quae vincit generosum et laudatum virum, vincto gaudet, et hoc gaudium est via qua ex eius vinculis ipsa vinciatur. Ultra modum enim vilis est quae laudatum et egregium virum amantem non redamet; alia ratione si ignobilia amet aliquis <–>
Multa sunt quae cum pulchra exstant, tanquam bona nos vinciunt, ut equus, navis, domus, statua, canis, avis, et ex iis turpia sunt mala. At homo pulcher non vincit ut bonus habeatur, bonus non ut pulcher exstimetur, sed hoc est per accidens, id est per malam educationem. Et quia pulchrae magis sollicitantur et per paupertatem etiam sunt minus pudicae. Contraria ratione aliae quandoque bonae ……………………. oculi naturalis complexio melior temperantior est et virtutibus in mediocritate consistentibus aptior.
Vincimur maxime per visum; est enim sensuum activissimus, spiritualissimus, optimus. Atqui [4r] saepe multi rem non visam depereunt.
Is vere uni vincitur, qui in rebus negociisque aliis torpescit et in ipso sollicitatur; iocundior enim operatio alteram excludit, animus auribus intentus remittit oculos. Hinc vehementius gaudentes, tristes, aestuantes, non valde aliud agimus, imo statim cessamus ab opere; hoc est teneri, vinciri, abstrahi, trahi.
Voluptas hominum minus est determinata ad unum, unde rationalis dicitur, quam voluptas brutorum, quae naturalis appellatur; hinc equa pariter omnes equos vincire potest, mulier una viros omnes non ita: ut aiunt.
Pudor et fides propugnator vinculorum optimus; est autem pudor ignominiae metus. Quae bene vinculis obstat et vere afficitur pudore, rubet; quae vero timore vecordiaque se proripit a vinculis, pallet: hanc qui vincire cupit, additis animis superabit, non illam. Primam proprie dicimus verecundam, secundam vero proprie pudere dixerim; verecundia enim recti honestique rationem habet, pudor autem infamiae timorem prae se fert; pallent enim et qui timent verbera et mortem.
N Si fecit hoc, factus est hinc verecundus.
Si fecit illud, postea erubuit.
Si fecit aliud, pudorem concepit.
Ergo bonus est, quia est verecundus
iuxta illud ‘Verecundiam serva.’
Homini probo verecundia non competit propter sua delicta qui …..|….. veritus improbus fiat. Seniorem hominem nemo laudabit quia est verecundus; nil enim agere debeat pro quo verecundia emergere solet. Frustra ergo N semper est verecundus. Verecundiam enim servent pueri atque puellae.
Amor ut in amante est, passive dicitur et est vinculum, alio modo dicitur active, id est quod amare facit; et est quaedam divina vis in rebus, et hic est ille qui vincit. Et Orpheo atque Mercurio est Daemon magnus, antiquus ante mundum, quo chaos ornamentum appetebat eratque in sino illius. Quia autem in generatione operatur et nova facit et principiis dominatur, senectutem fugere et odisse dicitur, iuvenibus se miscere, duros habitus aufugit, mites mollesque inhabitat, iuvenis et tenellus ………. habetur etc. Vide Polyantheam.
Hunc vincientem vel vinculum hoc nec pulchrum neque bonum appellat Socrates, quia pulchrum appetit atque bonum; eo igitur caret: ideoque noluit esse deorum aliquem. Item inquit ille amorem medium inter bonum et malum, turpe et pulchrum, mortale et immortale. Sed hic rhetorice et aequivoce sentit de appetitu et medio. Sumimus amorem vinculum secundum rationem comunem activo (et) passivo, qua omnia volunt perfici, uniri, copulari, ordinari, et natura agit perfectionem, unionem, copulam et ordinem.
Et sic nihil est sine amore divinum ne<que> perfectum. Imo amor ubique dicit perfectionem, et si in materia et chaos supponat (ut aiunt) inperfectionem, nunquam tamen significat imperfectionem, sed semper perfectionem et participationem luminis divinitatis. Si quodlibet imperfectum amat perfici, non per imperfectionem amat perfici, sed per perfectionis participationem, tanto magis vivaciter, quanto vehementius appetit; altius enim summi boni amore flagrat quod perfectius est quam quod minus perfectum.
Hoc vinculo superiora dicuntur providere inferioribus, inferiora converti ad superiora, et aequalia invicwm adsociari. Ideo est numen et divinitas in omnibus supiective, ut universi perfectio.
Hic amor unus est et vinculum unum, qui facit omnia unum. Habetque in diversis diversas facies; [4v] aliter enim atque aliter alia vinciuntur atque alia. Hinc illae Cupidinis distinctiones et amoris. Vide amor. Poly. et Natal.
Hoc vinculo rapitur amans, ut in amatum transferri velit, vel totum concipere amatum et imbibere.
Est vinculum quo volumus habere quae absunt, et est vinculum quo nolumus amittere quae habemus primum est desiderium et appetitus, secundum est amoris species complacentia dicitur nobis.
Est pulchri amor quo pulchri fieri volumus, est et pulchri amor quo pulchro potiri concupiscimus: primo modo amamus id quo caremus, secundo et id quod habemus.
Duplex amoris vinculum dixit Eriximachus, ulterum quo contraria in ipsius ………. male concordant, velut in aegrotis corporibus humores, et hic malus amor dicitur; alterum quo bene, ut in ……… magistratibus, orationibus, harmonia.
Contemplativi a formae corporalis aspectu divinis vinciuntur, voluptuosi a visu ad tangendi concupiscentiam descendunt, morales in conversandi oblectationem trahuntur primi ……, secundi hebetes, tertii medii: primi digni ethere, secundi vita, tertii sensu: primi .. pavent et fugiunt, secundi haerent, tertii appropiant.
Sanctimonia, zelus et religio ligant unde quidam sanctus doctor ‘A………………… ideo cavendae; quo enim sanctiores fuerint, eo magis alliciunt; et sub praetextu blandi piique sermonis …miscet se viscus impiissimae libidinis, credo mihi.’ Haec ille.
Vincit non solum bonum, sed opinio boni; vinculum tamen semper est cum quadam adcommodatione proportioneque.
Amoris, amicitiae, benevolentiae, placentiae, voluptatis, charitatis, compassionis, cupiditatis, cupidinis, avaritiae, libidinis, desiderii vinculum, nisi mutuum fuerit, facile evanescit. Unde illud proverbium ‘sine amore perit amor.’
Catullus Lesbiae nuptae magis vinctus, quod maiore fruendi desiderio afficiebatur. ‘Nitimur in vetitum’ aliquid est …………… pro univs complexs
Vinculum fit ex prolifico semine quod ad actum suum rapitur, nititur atque rapit; ideo hoc emisso secundum partem; perit secundum partem vinculi vis.
Multiplex semen, multiplex Venus, multiplex amor, multiplex vinculum. Unde et scientiarum et morum concinnitatem in aliis ingenerare concupiscimus. Semen quo cum quis plenus est, desiderat emittere in alterius viri animam.
Alligator faemina faeminae, puer puero, mas mari, mas faeminae, homo supernis, aequalibus, infernis, naturalibus, artificialibus. Res rebus, sicut per incantationem cicada aurea etc.
Amabile et bonum pulchro fusius; ideo plura sunt vinculorum genera quam a pulchro; imo sunt et a malo et violente plura, quae principium sunt corruptionis. Pater vincitur filio etiam monstro.
Plures vincit phantasia et opinio, quam ratio, imo et intensius. Multi amant, et cur amant nesciunt, quia sine ratione amant: non tamen sine causa impellente, febricitantem vincit amor aquae.
Unde devinciuntur et invincibilia animalium. Arist. De animalibus, Agripp. Quae est propter cognationem quandam vel cognati vestigium.
Omnia sunt bona, non tamen ab omnibus vincimur. Non ergo omne bonum vincit, quod aliis aliud est bonum et …..| ……….. et spec………….. differentia sunt bona: super hoc …. dulce non est dulce ……
Vincimur apprehensione voluptifici.
Si philautiam extinguamus, invincibiles reddimus reddimurque; philantia excitata vincimus concitamusque.
Voluptas vinculorem vinculum; quaerenti enim ‘cur voluptate caperis?’ respondemus ‘quia voluptate capior’, ‘quia placet.’
Non idem omnium bonum, non idem summum, non idem maximum, si contraria et diversa sunt genera, erit autem idem identitate entis, maxime aequivocum.
Vincimus confortando, si timidum prohibemus militare, impium deos colere, inhumanum nolumus suis servire commodis. Pro naturae inclinatione quemque rapimus. Qui cylindrum vult ducere, non ad capita et angulos, sed in rotundum inclinat.
Plus vincit cantus adulator quam verus amicus.
Chi mette il piè su l’amorosa pania etc.
Crates Thebanus dixit ‘remedium amoris fames; si haec non sufficit, tempus; si hoc non sufficit, laqueus.’
Dove l’amor Venereo spinge più gaglardamente ………….. …. pero………….. | …………. l’armi et amori: et questo vale più che la cupidità del ore ne gl’animi generosi … servir questo fece Menelao …… o Agamon. S il M…o che dona.
Ne distanza di loco ne di tempe
altra affettione
Ne ………… alcuna che la morte
Ne passion di corpo ne diggiuno
Ne esser voto o pieno ne per forte
altrove affaticarmi
Vincula |
|
Ut eum qui vincire debet necessarium est rerum quodammodo universalem rationem habere, ut hominem (qui epilogus quidam omnium est) valeat, alligare, quandoquidem, ut alibi diximus, in hac potissimum specie rerum omnium species maxime per numeros licet intueri, ut eorum alii referuntur ad pisces, alii ad aves, ad serpentes, alii ad reptilia, tum secundum genus, tum secundum eorum species. Singulis item horum accidit diversitas usus, consuetudinis, finis, inclinationis, complexionis, aetatis; atque ita ut de Proteo fingunt atque Acheloo, eandem licet subiectam materiam in varias formas atque figuras transmigrantem, ut continue ad vinciendum aliis atque aliis et nodorum utendum sit speciebus. Huc spectat quod consideratio de moribus hominum, nunc invenum, nunc senum, nunc mediorum, nobilium, divitum, potentium, fortunatorum, quibus adde mores invidorum, ambitiosorum, militum, mercatorum et id genus aliorum, quando et tales in reipub. administrationem plerisque in partibus assumuntur, vel talibus etiam opus sit mediis sit mediis instrumentis, quos propterea vincire sibi etiam oporteat. Nihil tandem esse videtur, quod a civili speculatione sub forma huiusce considerationis (quatenus vel vinciuntur vel vinciuntur vel vincula quaedam sunt vel horum circumstantiae) possit esse alienum. Quapropter adiecimus hanc considerationem, quae De vinculo in genere intitulatur.
Vincientia per universum sunt Deus, Daemon, Animus, Animal, Natura, Sors et Fortuna, tandem Fatum. Hoc universaliter vinciens, quod uno non potest nomine designari, non ligat sub specie et sensu corporis; corpus enim per se sensum non pulsat, sed per vim quandam in corpore existentem et a corpore prodeuntem. Manus ergo vinciens metaphorico nomine appellatur, quae multiplici ad vinciendum praeparatione deflectitur et inclinat.
Hic est quem vinciendo aiunt Platonici memtem idearum ordine decorare; animum rationum serie numerosisque discursibus implere; naturam variis foecundare seminibus; materiam innumerabilibus conditionibus informare; omnia vivificare, lenire, mulcere, excitare; omnia ordinare, procreare, regere, allicere, incendere; omnia movere, aperire, illuminare, purgare, gratificare, complere.
Vincit arte artifex, quandoquidem ars est artificis pulritudo. Nimirum ut attonitus et stupidus videbit quispiam artificialium et naturalium pulchritudinem, qui una ingenium, quo universa sunt effecta, minime contemplatur et admiratur. Illi ‘stellae non enarrant gloriam Dei’; item non magis Deum, quam Dei effectus (bruta nempe anima) exosculabitur etc.
Ex his quae vinciunt plurima nimirum vinciunt homines quam bruta, plura item magis vegeti ingenii quam stupidiores, utpote qui pluribus abundant facultatibus atque potentiis, ad plures respiciunt partes, circumstantias atque fines, pluribus consequenter aguntur appetitibus.
Hominem stupidum rara et impetu naturali excitata vincit libido, paucis speciebus definitur cibus atque crassis. Hunc non eloquium mulcet, non veneres pelliciunt, non musica, non pictura, non caetera naturae lenocinia.
Pluribus ideo vincior, plures ideo sentio vincientes, quia diversi sunt pulchritudinis gradus atque disiuncti. Hinc una me hic, alia me alii urunt et vinciunt ratione. Quod si omnis ratio in unum aggregaretur, forte pro omnibus et ex omnibus placeret unus. Id vero hactenus minime natura passa est, ut varia pulchritudinis, iocunditatis, bonitatis, contrariorum et diversorum ab his effectuum vincula spargeret, et iuxta partium materiae numeros distincte promeret atque seiunctim. Accidit vero ut quidam uno tantum obiecto teneatur interdum, vel propter sensus stupiditatem, qui ad reliquos ordines est caecus et remissus, vel propter vinculi unius vehementiam, quae sic unice affligat atque torqueat, ut inde aliorum sensus lentescat, obruatur, supprimatur. Hoc vero raro et in paucis accidit et est mirabile, ut in quibusdam, qui spe vitae aeternae et quadam vivacitate fidei vel credulitatis ita animo abrepti visi sunt et a corpore quodammodo distracti, et obiecto, cui phantasiae et opinionis virtute devincti erant vehementius astringente, horribiles cruciatus ne sentire quidem visi sunt, ut in Anaxarcho philosopho et Andrea Galilaeo, in Laurentio presbytero et aliis usque ad nostram aetatem pro religionis specie in principes et reges sicariis est manifestum; cum ratione vero in Cynico Diogene et Epicuro, quibus hac ratione animo rerum contemptu et specie opinionis secundum principia naturalia et ordines devincto, sensum voluptatum et dolorum omnium abigebant; …que summum huius vitae pro conditione humanae speciei bonum se assequutos esse censebant, ubi animum extra dolorem, timorem, iram tristesque alios affectus positum in quadam heroica voluptate servarent, et rerum ignobilium quae sunt in hac vita, nempe temporanearum, contemptu Deorum se similem vitam in hoc etiam mortali corpore consequutos testabantur, itaque summum bonum et eximiam virtutem cum aliis ostendisse, tum ipsos putarunt se esse consequutos.
Sunt qui dicant vincientem genus superioritate alium vincire et ab alio non revinciri, comparis vero ingenii esse
reciprocum vinculum et in quodam qualitatis ordine consistere. [88r] Atqui iuxta horum sententiam genium sequeretur continue mutari et alterari, sicut formae, complexiones et species alterantur, quia quem puer vincit, iuvenis non item vincit; quem vinciebat puella, eadem matrona non vincit. Non ergo ad unum principium referendum est et simplex, quod aliquid compositum et in sua natura varium atque etiam ex contrariis consistens vinciatur.
Homo potissimum vincitur, qui verius homo est, specie dignissimorum, qui longe placet amplius dignissima sperare quam possidere vilia: horum quippe possessione facile stomachamur; quaecunque non facile possidemus, ardentius deperimus.
Confusa et quodammodo etiam contraria videntur esse vincientia ab eodem etiam vincientis genere, ubi contrarii vinculorum effectus et affectus inspiciuntur. Quem enim (verbi gratia) Cupidinis vincula invaserint, uno eodemque igne atque laquei sensu videbitur cogi ad exclamandum et tacendum, laetitiam tristitiam, spem et desperationem, timorem et audaciam, iram et mansuetudinem, fletum et risum; unde illud
Io che porto d’amor l’alto vessillo
Gelate ho speme e li desir cocenti,
A un tempo agghiaccio e tremo, ardo e sfavillo,
E muto colmo il ciel de strida ardenti.
Dal cuor scintille e da gli occhi acqua stilli,
E vivo e muoio, e fo risa e lamenti;
Ho vive l’acqui e l’incendio nò more,
Che han Theti a gli occhi e ha Vulcano al cuore.
Nihil absolute pulchrum quod vinciat tanquam iocundum, nihil absolute bonum quod alliciat tanquam utile, nihil absolute magnum si finitum est. In pulchritudine enim respice ut simius simiae, equus equae placeat, ne Venus quidem aliac ab homine et heroum speciei. In bono respice ut ex contrariis sunt universa, ut aliis animantum bona sunt sub undis, aliis in arido; hiis in montibus, illis in campo; quibusdam in profundo, aliis in sublimi.
Vincire ergo novit, qui universi rationem habet vel saltem rei particularis vinciendae naturam, dispositionem, inclinationem, habitum, usum, finem.
Id quod absolute pulchrum et bonum et magnum et verum absolute vincit affectum, intellectum et omne. Item nihil perdit, omnia continet, omnia desiderat, desideratur et persequitur a pluribus, quod diverso vinculorum genere viget; ideo pluribus artibus abundare ambimus, siquidem non est quod fastidiat esse in universali atque simpliciter, sed hoc et huiusmodi, illud et eiusmodi. Cum ergo nullum particulare atque absolute pulchrum, bonum, verum etc., non solum supra genus, sed neque in genere neque in specie aliqua nihil est quod simpliciter vincire per eosdem gradus possit, nihilominus tamen appetitus pulchri boni etc. est in omnibus; omnia enim appetunt esse absolute et ex omni parte pulchra, iuxta propriae speciei et generis conditionem saltem. Alia enim pulchritudo et bonitas est unius speciei, alia alterius; in alia quidem unum contrariorum, in alia alterum dominatur. Totam quoque pulchritudinem [88v] et bonitatem speciei unius non nisi in tota specie et per totam aeternitatem per omnia individua atque sigillatim est petendum. Hoc testatus est Zeuxis in pulchritudinw humana, qui Helenam de pluribus Crotoniatis virginibus depinxit. Quin imo si danri esset puellam ex omni parte pulchram seu ex toto, quî fieri potest, ut omnimodo et omnibus modis pulchrum afferre possit, quandoquidem innumerabiles sunt pulchritudinis corporalis in muliebri specie differentiae, e quibus non nisi unae in uno subiecto possunt reperiri? Pulchritudo enim, sive in quadam symmetria consistat sive in alio quodam quod incorporeum corporea in natura cernitur ipsum, multiplex est et innumerabilibus proveniens ordinibus; ideo quemadmodum lapidis asperitas non cum cuiuslibet lapidis asperitate quadrat, concurrit, cohaeret, sed ubi respondentes sunt magis sinus atque cavitates, ita non quaelibet species in quolibet animo sedebit. Diversa igitur individua a diversis vinciuntur obiectis; etsi quippe idem sit quod vinciat Socratem atque Platonem, aliter tamen hunc vinciet atque illum; alia multitudinem, alia paucos movent; alia mares et viriles, alia foeminas et muliebres.
Dispersit, distinxit et quodammodo disseminavit natura pulchritudinis, bonitatis, veritatis et dignitatis obiecta; ideo plures pluribus rationibus et pro diverso fine vincire possunt. Vincit fitque amabilis bonus agricola, alia ratione coquus, alia miles, alia musicus, alia pictor, philosophus, puer, puella haec quod bene incedat, illa quod melius loquatur. Ex his nemo est qui solus habeat omnia atque omnimode; sed qui ad plurima secundum species atque modos inveniatur habilis atque felix, ille vinciet plures, pluribus dominabitur et per plures de omnibus in sua specie triumphabit.
Ut diversa sunt tempora, diversae occasiones, et diversi subeunt affectus, neque una eademque mensura; ita neque est aliquid unum atque simplex et eiusdem quantitatis et qualitatis, quod omnibus placere aeque possit, aeque omnes explere, quinimo vel singulos, vel diversis temporibus unum, sicut nec idem cibus nec eadem cibi mensura atque qualitas. Idem iudicium est de omnibus, quibus vincitur appetitus.
Et sunt quae vinciunt secundum se, et sunt quae vinciunt per aliquid sui quod est vel pars vel quantitas, et sunt quae vinciunt alterius ratione cui adsint, subministrent, vel ad quod disponant, sicut et formosum aedificium ex informibus partibus consurgit.
Multa sunt quae, cum pulchra existant, tanquam bona tamen nos vinciunt, ut equus, navis, domus, statua, canis et avis. Homo vero pulcher non vincit ut bonus habeatur, bonus etiam non vincit ut pulcher existimetur; accidente enim quodam fit, ut cum pulchritudine sit facinus et error. Da quippe pulchram et pauperem: magis sollicitatur, facilius donis allicitur. Divarsa diversorum, contraria contrariorum et similium similis est ratio.
Putant nonnulli parum distinguentes, ut Platonici, illud quod vincit esse rei speciem, quae a re [89r] ad animam proficiscitur, a re subiecta tamen non recedit, sicut ignis qui communicans suam speciem non attenuatur, sicut imago quae in subiecto primo, inde in speculo, in intermedio et in oculis. Atqui profundius considerantes invenimus, esse quidem in corpore et quodam sensibili vinculi consistentiam, sed, sicut anima, cuius conditionem animae virtus consequitur, nullam habet definitam in corpore partem. Etsi quippe vulnus amoris sit ab oculis vel ab ore vel a colore, non tamen in illis simpliciter vel ab illis inveniri vel provenire videbitur, quando oculi per se seorsimque conspecti non habent eandem vim, quam a collatione cum reliquis partibus faciei. Simile indicium est de ore, de naso, simile de colore, qualis etiam in pyxide pictoris non placebit. Indefinita ergo et incircumscriptibilis omnino est ratio pulchritudinis, et a simili ratio iocundi atque boni. Proinde non tota vinculi ratio in re subiecta perspicienda est, sed etiam, secundum alteram non minus praecipuam partem, in eo quod vincitur; nihilo enim mutata cibi qualitate atque substantia, nunc post refectionem reiicitur, qui paulo ante avide sumebatur. Cupidinis vincula, quae ante coitum intensa erant, modico seminis iactu sunt remissa et ignes temperati, obiecto pulchro nihilominus eodem permanente. Non tota igitur vinculi ratio ad illud est referenda.
Vinciens tribus dicitur praeparari ad ligandum: ordine, modo et specie. Ordo partium dat intervalla, modus definit quantitatem, species figuris, lineamentis et coloribus significatur. Sicut in vocis vinculo ordo consistit in ascensu et descensu per grave, acutum et media; modus in debitis tertiis, quartis, quintis, sextis etc., tonis et semitonis progressione; species in canoritate, suavitate, claritate. Proportionalia sunt tribus hisce in omnibus sive compositis sive simplicibus, ubi praeparatio esti ad vinciendum.
Pro vinculis alia est praeparatio ex signis et vestigiis animi concinnitatem indicantibus tantum, et per ipsam movetur animus ad animalem tantummodo fruitionem persequendam, ut illi adhaereat et uniatur, gratia vero praeparationem habens in corporis et huiuscemodi nempe membrorum dispositione, vel quae est ex habilibus, qui circa corpus sunt, animum corporali appiscendae fruitioni alligat; ubi vero praeparatio fuerit in utroque, ad utramque vehementius fruitionem impellet, seu ab utroque attrahet principio. Porro sunt qui ita ab animo vinciuntur, ut corpus ipsum, quod illius vas est, etiam concupiscant. Pauci item animo magis incumbunt, ut quamlibet etiam corporalem speciem absque animi praeparatione etiam despiciant, ut fama est de Socrate, qui venustum puellum effari primo praecipiebat, antequam de suo erga illum amore definiret.
Magnificant assentatores modicas virtutes, attenuant vitia, excusant mendas, referunt in virtutes facinora, et caute ita agunt ne propriam detegant assentationis artem. Itaque non admodum astutos sibi devinciunt, per hoc quod cuicumque amari et honorari maxime placet atque iuvat, nec non vincire quenquam posse praedominantis cuiusdam est virtutis.
Gaudium et gloria quaedam est vincientis, eaque maxima atque tanto vehementior, quanto generosius, laudabilius et praestantius est quod vincitur; eo in gaudio eaque in gloria est sita vinculi vis, qua et vinciens ipse a vincto revinciatur. Victores laudando suos victos victoriam suam efferunt, et interdum seque etiam nedum alios decipiunt, et in cupidine et aliis civilibus vinculorum effectibus. Ultra modum vile oportet esse ingenium, quod laudatum et egregium amantem, seu alia ratione sibi ex animo devinctum, ingrato non vicissim persequatur animo.
Est vincientis species qua digni, pulchri et boni fieri volumus, et est species qua bono, pulchro et digno potiri concupiscimus. Primum vincientis genus est ab obiecto quo caremus, secundum ab eo quod habemus magis. Ex his vincit non solum bonum, sed et opinio boni; ubique tamen vinculum cum quadam proportione et accommodatione semper est. Plures quoque vincit phantasia et opinio, quam ratio; quin immo intensius illa quam ista. Multi quippe, quia sine ratione amant, quamvis non sine causa ament impellente, vinciuntur quidem, sed unde vincantur ignorant.
Occulta etiam maxima ex parte etiam sapientibus vinculorum est ratio; quid enim magni est referre rationem analogiae, similitudinis, congeneitatis et id genus vocum sine sensu, quando hominem videmus nihil odisse magis quam alterum hominem, eumque consortem atque simillimum, interdum quoque nihil amare magis, idque ex ignota causa? Quae enim generalis affertur ratio, nulla est omnino, ut solutio quaedam est et apathia inter ea quae eiusdem generis et speciei, ut foeminam et foeminam, marem et foeminam; quibus addo conditiones viri, senis, pueri. Quid dices de amore earum, quorum solummodo est auditus, qui devotionis nomine vulgo describitur? An non homo supernis et immaterialibus, imo imaginariis et non repertis summopere devincitur? Mitto speciem virtutis vinculorum referre per species, potissimum vero eam, quae est per incantationem. Nec est quod dicit quisquam vinculi vim esse a bono magis, quam vincire possit boni opinio; quin etiam ab evidenti magis, quam ab occulta causa. Et diximus supra ut diversae sunt bonorum differentiae atque species.
Quemadmodum ignorantes plus a cauto vincimur adulatore, quam ab amico vero, ita artificiose formantur et confortantur vincula et vincientis efficacia, si timidum ille prohibeat militare, vesane impium deos colere, inhumanum propriis inservire commoditatibus, et illuc quo res inclinant magis afflare, quemadmodum qui cylindrum sibi vult arripere, non per capita et angulos, sed per suam rotundam superficiem obvertit.
Vincientis arma triplicia sunt. Prima in ipso, et haec sunt duplicia: essentialia seu naturalia, nempe quae sunt ex natura speciei; et accidentalia seu adiuncta, nempe quae naturam speciei consequuntur, cuiusmodi sunt sagacitas, sapientia et ars. Quaedam [90r] sunt circa ipsum, ut sors, fortuna, casus, occursum et incursionem facientia; quaedam super ipsum, ut fatum, natura et favor divûm.
Proportionale est in omni vinciendi actu, quod in cibo et coitu continue experimur. Trahimur enim et vincimur horum desiderio et amore, sed non eorundem semper, eodem modo, eademque mensura, iisdemque temporis vicissitudinibus; cum tempore enim fluit et praecipitatur complexio, et omnia quae complexionem consequantur. Ideo provide et praematurato consilio vinciendi tempus praecognoscendum est, velocissime praesens praesenti utendum, ut vincire potens quamprimum vinciat et stringat.
Ut subtilia sunt vincula, ut pene insensibile est quod vincitur atque profundum, quod leviter tanquam a superficie liceat examinare, quod item per momenta transformabile, non aliter ad vincientem se habens, quam Thetis ad Pelei concubitus evitantdos, respicere debet mutationis ordinem et potentiam subsequentis formae sub praecedente. Quamvis enim materia ad innumerabiles indefinita sit formas, a praesenti tamen forma non aequaliter distat ab omnibus, sed ex his una tantummodo est potissime succedens, alia vero plurium mediorum interiectione, alia pauciorum, quaedam vero omnium elongata consistit. Itaque sicut formam chyli immediate consequitur forma sanguinis, ita indignationis vinculo succedunt irae, irae vero vinculis succurrunt vincula tristiae, ut facile bilis flava transit in atram. Dispositione igitur perspecta et praesenti qualitate subiectum afficiente, Thetidi isti, antequam in certam migraverit formam, Peleo praeconcepta et praeparata sunt vincula, non ignoranti aliter colubrum, aliter leonem, aliter aprum esse vinciendum.
Non ligat vincibile vinciens, sicut neque munitissimam arcem expugnat dux facile, nisi domestico aliquo proditore vel alio quocunque pacto consentiente vel succumbente vel utcunque tractabili ministro fiat aditus; sicut in specie non vincit Venus neque arcem expugnat facile, ubi inania sunt vasa, turbatus spiritus, urens anxia, sed produnt arcem intumescentia vasa, tranquillus animus. mens quieta, corpus otiosum, quorum custodum et vigilum vicibus observatis repente audendum, vi ruedum, viribus omnibus agendum, non cessandum. Haud aliter in aliis vinciendi actibus observandum.
Vinciens non unit sibi animam, nisi raptam; non rapit, nisi vinctam; non vincit, nisi illi se copulaverit; non copulatur, nisi ad eam pervenerit; non pervenit, nisi per motum; non movetur, nisi per appulsum; non appellit, nisi postquam inclinaverit vel declinaverit ad illam; non inclinat, nisi desideraverit et appetierit; non appetit, nisi cognoverit; non cognovit, nisi oculis et auribus vel interni sensus obtutibus obiectum specie vel simulachro praesens adfuerit. Pervenire igitur facit vincula per cognitionem in genere, nectit vincula per affectum in genere: cognitionem dico in genere, quia nescitur interdum quo sensu rapiatur; affectum dice in genere, quia nec iste facile interdum definitur.
[90v]
Tres sunt portae per quas audet animarum venator ligare: visus, auditus et mens seu imaginatio. Quod si contingat per omnes illum intrare portas, potentissime vincit arctissimeque obligat. Per portam auditus ingreditur armatus voce et sermone filio vocis; per portam visus ingreditur armatus forma, gestu et motu figuraque convenienti; per portam imaginationis, mentis, rationis ingreditur per mores et artes. Inde facta primum invectione, secundo copulatione, tertio ligatione, quarto fiet attractio. Per omnes sensus occurrit vinctum vincienti, adeo usque perfecta obligatione facta, ut hoc in totum illud immigret vel immigrare concupiscat, ubi de concupiscentiae vinculo agitur; sunt quippe etiam ingrata vincula proportionalia his, de quibus in his quae de vinculo naturali proferemus, qualibus bufo trahit mustelam spiritus quadam vi occulta, gallus voce rumpit leonem, mugil tactu sistit navim, energumenus phantasia ebibit daemonem, humor melancholicus et ventosus ut magnes se habet ad incubum.
Habet ergo campus iste vinvientis intentiones triginta, nempe a
Specie | 1 | |
Effectu | 2 | |
Arte | 3 | |
Numero | 4 | |
Scala | 5 | |
Multitudine | 6 | |
Genio | 7 | |
Facultate | 8 | |
Coincidentia contrariorum | 9 | |
Diversitate | 10 | |
Medio | 11 | |
Favore seu concursu | 12 | |
Instrumento | 13 | |
Commodo | 14 | |
Differentia | 15 | |
Virtutum varietate | 16 | |
Sede | 17 | |
Praeparatione | 18 | |
Praeparationum diversitate | 19 | |
Conditione | 20 | |
Reactione | 21 | |
Distinctione | 22 | |
Caecitate seu ignorantia | 23 | |
Industria | 24 | |
Armis | 25 | |
Vicibus | 26 | |
Oculis | 27 | |
Lenociniis | 28 | |
Scala | 29 | |
Porta | 30 |
Circa Deum seu naturam universalem seu bonum universum seu puchrum absolute, quod est centrum magni mundi, quatuor sunt convertibilia, ita ut ab ipso, ni velint adnihilari, negueant recedere, nec magis ipsum nequeant destituere, quam proprium quaeque circumferentia centrum; quatuor (inquam) in circulum mobilia circa proprium vincientem, ita ut in eodem ordine perpetuo consistant. Platonicis sunt mens, anima, natura, materia; mens per se stabilis, anima per se mobilis, natura partim stabilis partim mobilis, materia ex toto mobilis et ex toto stabilis.
Nihil vincitur nisi aptissime praeparatum, quia fulgor ille non eodem rebus omnibus communicatur modo.
Omnia quae vinciuntur aliquo pacto sentiunt, in cuius sensus substantia inspicere est certam cognitionis et certam appetitus speciem; non aliter magnes secundum genus attrahit et impedit. Vincire ergo volens debet aliquo modo sensum ingerere in illud quod est vincibile; ita quippe vinculum sequitur rei sensum, sicut umbra corpus.
Considera ut homines plus vinciuntur quam bestiae, et homines bestiales atque stupidi ad heroica vincula minime sunt apti, quam hi qui clariorem animam sunt adepti. Quod vero ad naturalia vincula attinet, his magis subiicitur vulgus quam philosophus, unde et sapientes astris dominari est in proverbio. Quod vero attinat ad vincula medii generis, habet generatio helluonum ut continentiam iactet, generatio vero libidinosorum sobrietatem.
Ex eo quod proxime dictum est, considerare licat ut intensio unius vinculi reddat alia vinculi specie minus vincibile seu remissius. Idcirco Germanus minus sollicitatur ad Venerem, Italus minus ad crapulam; Hispanus magis pronus est ad amorem, Gallus ad iram.
Vincitur maxime aliquid, quando aliquid sui est in vinciente, vel ideo quia per aliquid sui vinciens imperat illi. Hinc necromantici (ut uno in genere demonstrem) per ungues et capillos vivorum, quin imo et per vestium partes et vestigia, in universum corpus exercere confidunt imperium; per ossa item et quascunque mortuorum partes manes evocant. Unde non temere sepulturas maxime curabant, rogos praeposuerunt et insepultum relinquere inter fera suplicia computabant. Rhetores arte benevolentiam captant, ideo ut aliquid sui auditores et iudex habeat in ipso.
Pro aetatis atque temporis varietate varie unum idemque fit vincibile, et varia sunt ad unum idemque vinculum non uno modo disposita, neque ex eodem pariter composita redduntur. Hinc adverte ut qui iunior extitarit et facilis, vir est constantior et prudentior, senex suspiciosior magis et morosus, decrepitus contemnit et fastidit.
Unde vincire volenti animadvertendum est, ut vincibilium quaedam magis natura, quaedam [91v] magis indico seu prudentia, quaedam magis usu et consuetudine agantur; ut solers primos per vincula ex naturalibus comparata, secundos ex rationibus et demonstrationibus, signis et argumentis, tertios ex propinquis et necessariis obligat et astringat.
Quoniam magis uni obiecto vincitur animus, quo magis ab aliis abstrahitur et relaxatur, ideo vincibile ad unum definire volenti operae precium est, ut eum in negotiis aliisque rebus torpentem, vel magis ab earum sollicitudine abductum reddat; iocundior quippe operatio iocundam alteram excludit, animus auribus intentus remittit oculos, attentius respiciens obsurdesclt, vehementius gaudentes ob unam causam vel tristes non valde aliud agimus, desidiosi vel cessamus vel retardamur ab opere; hoc est abstrahi, trahi, tenari, vinciri. Hinc rhetor per risum, per invidiam et alios affectus solvit ab amore, vincit odio vel contemptui vel indignationi.
Contemplativi a sensibilium specierum specierum aspectu divinis vinciuntur, voluptuosi per visum ad tangendi copiam descendunt, ethici in conversandi oblectationem trahuntur; primi heroici habentur, secundi naturales, tertii rationales; primi altiores, secundi inferiores, tertii medii; primi dicuntur aethere digni, secundi vita, tertii sensu; primi ascendunt ad Deum, secundi haerent corporibus, tertii ab altero extremorum recedunt, alteri appropinquant.
In rebus compositis et variabilibus, et omnino in omnibus quae novitatem naturae et dispositionis subeant, cuiusmodi est anima et spiritus, qui vices varias per corpora et corporum motiones assumunt (quamvis utraque substantia in sua simplicitate constantissima sit et aeterna, ex privatione habet appetitum, ex appetitu appulsum, ex appulsu motum, ex motu solutionem). Inde nullum vinculum est aeternum, sed vicissitudines sunt carceris et libertatis, vinculi et solutionis a vinculo, vel potius demigratio ab una ad aliam vinculi speciem. Idque ut naturale est et aeternam rerum conditionem antecedit, concomitatur atque consequitur, ita natura varietate et motu vincit, et ars naturae aemulatrix vincula multiplicat, variat, diversificat, ordinat et successiva quadam serie componit. Status quoque usque adeo a rebus abhorret, ut interdum etiam in vetitum nitamur magis et eius desiderio amplius afficiamur. A vinculis enim solvi ita naturale est appetere, sicut et paulo ante ipsis alligari ultronea et spontanea quadam inclinatione potuimus.
Quanto ex pluribus constat vincibile, tanto minus ad certa definitum est vincula. Unde voluptas hominum minus determinata est ad unum tum tempus tum individuum tum sexum, quam brutorum; equam pariter forte omnes equi vincire possunt, mulierem vero frequenter omnes viri non ita. Hic gradus et haec indefinitio, sicut est ab homine ab brutum, ita est a vero homine ad brutalem, a magis sensato, qui etiam magis afficitur, ad magis quod dicitur in uno vinculi genere, ad omnia vinculorum genera atque species referendum.
[92r]
Ratio prima qua unumquoque vincibile est, partim est ex eo quod in eo esse quod est sibi praesens appetit servari, partim quod secundum ipsum et in ipso maxime perfici. Hoc est philautia in genere. Ergo si quis philautiam posset in subiecto extinguere, maximopere potens ad quomodolibet vinciendum et exolvendum redderetur. Philautia item accensa, facilius naturalium sibi vinculorum generibus astringuntur omnia.
Contemplari animalium amicitiam et inimicitiam, sympathiam et antipathiam, cogitationem et diversitatem, et circumstantias horum; et subeat in humana specie particularia et individua sigillatim, singulas et per universum omnes aliorum animalium primo, deinde omnium rerum aliarum species ordine quodam et analogia referre, ut quam tibi vinculorum diversitate opus sit atque commodo coniicias.
Etsi vincibile omne compositum sit quodammodo, aliud tamen simplex dicitur, aliud multiplex seu compactum, aliud simplicius, aliud permixtum magis. Hinc est quod alia pure vinciuntur alia impure, et vincula alia pura sunt alia impura, ut voluptates et dolores alii puri sunt alii impuri alii commixti, ut Epicuro voluptas Veneris impura indicatur, quia dolorem et inexplebile desiderium (quo corpus totum in totum immigrare contendit in frustra) concomitatur, et tristis eam consequitur lassitudo. Si quae vero essent, in quibus principia nunquam deficiunt, cuiusmodi fortasse sunt astra et magna mundi animalia seu numina, quibus defatigatio {non) accidit, et in quibus effluxio et influxio substantiae aequalis est et eadem, felicissime ipsa sibi in se ipsis sunt devincta.
Qui ergo civiter vincire concupiat, diversitatem compositionum seu complexionum rimetur oportet, et aliter de heroicis, aliter de ordinariis, aliter de magis brutis ingeniis consulat, definiat atque statuat.
Quemadmodum ad naturales affectus, minus vinciuntur pueri, ratione qua natura in illis incumbit in augmentum, et maiore alteratione exagitatur, et nutrimentum totum ad augmentum et constitutionem individui convertitur. Item ad XIV annum incipiunt bene vinciri; quamvis enim aetas adhuc ad incrementum tendat, auctio tamen non est aeque velox atque tanta quanta in pueris. Viri autem in consistente aetate, ut maiorem habent seminis genitalis vim, inde magis vinciri posse videntur. Porro iuvenes et adolescentes ea de causa salaciores esse videntur, et quia novitate delectationis longe magis ardent, et quia meatus per quos transit semen sunt angustiores et humiditas cum suaviori resistentia scaturit, unde fit ut venereo pruritu, qui ex tali conflictu enascitur, delectentur et resolvantur magis. In senioribus vero, in quibus vires sunt semimortuae et organa et meatus effoeti et semen non ita exuperat, vincula sunt difficiliora. Proportionaliter se habet omnino in aliis affectibus, qui cum Venere analogiam, oppositionem et consequentiam quandam agnoscunt.
Ad indignationem, tristitiam, voluptatem et amorem ex merito temperaturae melancholici vinciuntur magis; ex hoc enim quod magis sunt apprehensivi, et fortius voluptatem imaginantur. [92v] Unde contemplationi et speculationi etiam sunt aptiores, affectuum in universitate magis et vehementius fluctuant et agitantur. Hinc quod ad Venerem attinet, magis propriam voluptatem finem constituunt, quam speciei propagationem. Istis affines sunt cholerici, quibus minus pruriunt sanguinei. Prae reliquis minus libidinosi sunt phlegmatici, sed magis helluones. Stat tamen quod ad obsequium naturae singuli suas habent partes; vinciuntur enim melancholici maiori imaginationis vi, sanguinei maiori spermatizandi facilitate et caliditatis temperie, phleginatici maiori humoris abundantia, cholerici fortiore et acutiore calidi spiritus prurigine et stimulo.
Habet in hac consideratione suas etiam physiognomia partes. Tibias enim habentes graciles et nervosas, et hircini, qui ad Satyros referuntur, nasum habentes concavum et obrotundum, suspiriosi et remissi vultus intentius amant, et licentiam per venereas species magis affectant. Idem sunt placabiles facile, nec ullos affectus habent diuturnos.
Senes ad vincula sunt tum duriores, tum ineptiores; iuvenes instabiliores et aptiores; medii vero apte, stabiliter et arte vinciuntur.
Mutua gratia parit mutua vincula ; vincula sunt in scommatibus, in histrionia, in facetia; per haec interdum alioqui turpis et deformis arte vincit eos qui erga huiusmodi sunt affecti. Adde quod experti sumus in opinione membrositatis et salacitatis; parta enim imaginatione, puero vel puellae fascinationem iniecit; unde illud.
Me pulchra fateor carere forma;
Porro me mavult, quam Deus priores,
Si qua non fatui est puella fundi.
Proportionaliter vincula sunt, quibus turpes vinciunt ex opinione animositatis, strenuitatis, item eloquentiae, solertiae et aliorum huiusmodi, ut ex uno genere virtutis etiam per aliud genus affectus vincire possint. Non est rara experientia, qua ex optinione virtutis vel actu facundiae turpiores ad Venerem vinciunt viragines.
Adde quod habeat species, quod a diversa specie vinciatur, per amorem, odium, admirationem, pietatem, compatentiam, et id genus alia, ut pro passere Lesbia, Corinna pro catella, Cyparissus pro cerva, delphin pro Arione vincti celebrantur. In summa, in omni specie semina sunt illecebris ad reliquas. Sileo de sympathia inter hominem et leonem, praetereo quod novi de consuetudine inter draconem et puerum mira.
Vincibile ab una vinculi specie ad contrariam etiam non difficile est mutare, quemadmodum et mutabile est vinciens; sive secundum rem sive secundum opinionem, nihil interest. Cui enim opinione doctrinae olim vinciebar, mox maiori luce ablata ea opinione vincula contemptus et indignationis successerunt. Vincta specie urentis aetatis et pulchritudinis, quam etiam morum et ingenii vincula non confortant, tempore relaxantur et delentur.
Latens est quod ad amorem et odium seu despectum citra rationis actum obvincit, et futile [93r] est Adrastiae commentum, [qui] rationem amoris, qui ab aspectu pulchri suppositi exoritur, esse animae quandam recordationem divinae pulchritudinis, quam perceperat priusquam corporis contubernio reciperetur. Quod si verum esset, quid est quod repente ad indignationem obiecto nihilo secundum eam speciem mutato animum convertit? Cur diversi animi diversis magis rapiuntur obiectis? Cur quod uni est summe pulchrum, non minus vegeto ingenio fit etiam turpe? Vincibilium ergo conditio non leviter neque modica fiet observatione pervia.
Ad casum, fortunam et indefinitum quiddam retulit Theocritus amorem et alios affectus, quibus particularia vinciantur; sed castigatius sensisset existimando et dicendo ‘occultum et determinatum’ illud, quod ‘indefinitum’ appellavit quia non apertum; a determinata nempe complexionis ratione, quam vel natura largita est, vel usus et consuetudo invexit.
Achaei non ad rationem seu cognitionis speciem, sed ad fortunam referebant, quod aliqiud amore vel odio vel aliis affectibus vinciretur; unde in eadem ara Amorem atque Fortunam colebant. Cui iudicio adstipulanur Platonici quidam, ideo dicentes animalia muta non semper amore vinciri, quia ratione carent et prudentia. Sed isti nimis crasse sentiunt de natura cognitionis et intellectus, qui cum spiritu universi implet omnia et ex omnibus pro suppositi ratione enitescit. Nobis vero tum amor tum omnis affectus valde practica est cognitio; quin etiam discursus, ratiocinatio et argumentatio, qua potidsimum homines vinciuntur, nequaquam inter primarias cognitionis species numeratur. Credat ergo vincire volens rationem neque plures neque praecipuas ad ligandum partes obtinere, bene autem cognitio secundum genus.
Alii alius se generis vinculis alligat interdum ……, ut ab uno vinculi genere diffugiat. Hinc hoc est quod vincire volens observare debeat, ut per media eorum, quibus vincitur vincibile, operatur, vinculis nempe quibus ille tenetur obsecundando. Hinc Nympha venatorem amore, sollicitudine et occupatione circa feras abductum, donis sui generis ad Venerem pellexit, cornu nempe cuius voce ferae fugientes sistebantur. Miles etiam armorum virtute et incantatione aliis abduceretur affectibus. Devinciunt ergo a Venere venatio, ieiunium, ebrietas, gymnicae exercitates, et per universum variae sollicitudines et otia, abstinentiae item variae atque luxus etc. Sicut in hoc vinculorum genere, ita in reliquis suo modo iudicandum.
Duae Vincibilitatis sunt causae, et eadem sunt de essentia vincibilis, quatenus vincibile est: cognitio secundum genus, et appetitus secundum genus. Da quod nullo modo appetat, dabis quod nullo modo spiritualiter vinciatur. Adde quod sine cognitione et affectu, neque est quod aliquis vinciat civiliter neque magice. De reliquis non loquor vinculorum modis, quia parum videntibus, qui sunt plures, inconvenientiora dicere viderer.
[93v]
Perfecte vincitur quod per omnes facultatas atque partes obligatur. Ipsarum ergo numerus vincienti debet esse exploratus, ut ad perfectionem usque obligare volens per plura irretiat vincibile vel per omnia. Illi non debent esse dubia neque impervia animi et spiritus diversa iuxta diversas potentias alimenta atque illecebrae.
Non est possibile vincire quenquam sibi, cui vinciens ipsum non siet etiam obligatum; haerent enim et inseruntur vincula vincto, vinciens vincibile alteri non obligatur quidem nisi per accidens, vinciens vero vincibile sibi non potest esse nisi et obligatum. Hanc vero felicitatem habet vinciens supra vincto, qua vinculis dominus est et qua interdum non pari patiatur et afficiatur ratione. Huic doctrinae proportionale est, quod leno vincit et non vincitur, amico vero amica non vincitur in actu nisi etiam amicus amicae actu vinciatur. Ex spiritu vero occulta est vinculi ratio interdum, qua res amata amanti vincitur, quem non cognoscit interdum, nedum non amat. Pro eadem vero specie et in eodem ordine Eros sine Antero conqueritur et infortunatur. Civiliter vero nemo vincit nisi in eodem vel propinque vinculi genere si non ei, saltem cum eo, quem vincire concupiscit, vinciatur; non enim (ut clarius loquar) rhetor affectus movet sine affectu.
Vincibila, ut vera vinciatur, non tantum vera requirit vincula, nempe quae ex fundamanto huiusmodi sunt, quantum apparentia, id est quae ex opinione; potest enim imaginatio sine veritate vera vincire, et per imaginationem vincibile vere obligare. Etsi enim nullus sit infernus, opinio et imaginatio inferni sine veritatis fundamento vere et verum facit infernum; habet enim sua species phantastica veritatem, unde sequitur quod et vere agat, et vere atque potentissime per eam vincibile obstringatur, et cum aeternitate opinionis et fidei aeternus sit inferni cruciatus, usque adeo ut et animus exutus corpore easdem tamen retinet species, iisdem nihilominus, quinimo etiam potentius interdum propter indisciplinem vel obiectationem vel imbibitam speciem per secula infelix perseveret. Quod vulgo philosophantes hoc non capiant at ignorantissima illa doctrina illsulsissime reprobent, non magni facimus, utpote qui pueri non minus eorum rationibus abundavimus et inexperti, quam iisdem ipsi abundare possint periti atque senes; non minus tamen ideo ipsis in hoc sensu adultis condonamus, quam nobis iudicemus condonandum fuisse pueris.
ET QVODAMMODO IN GENERE.
Diximus in his quae De naturali magia quemadmodum vincula omnia tum ad amoris vinculum referantur, tum ab amoris vinculo pedeant, tum in amoris vinculo consistant. Per triginta quippe nodi species inducenti facile manifestum erit, ut amor omnium affectuum extet fundamentum. Qui enim nihil amat, non est cur timeat, speret, glorietur, superbiat, audeat, contemnat, accuset, excuset, humilietur, aemuletur, irascatur et aliis eiusce generis modis afficiatur. Late igitur patet materia et late funditur consideratio seu speculatio, cui ansam tribuimus sub titulo vinculi Cupidinis; at contemplatio haec a civili instituto non idcirco longius recedere existimanda, quia amplior est mirifice quam ad civile institutum.
Vinculum pulchritudinis apud Pythagoricos at Platonicos dicitur fulgor, radius at actus quidam vel umbra et simulacrum illius saltem atque vestigium: primo diffusum in mentem quam rerum ordine decoret, secundo in animam quam rerum serie compleat, tertio (in) naturam quam seminibus distinguat at suffulciat, quarto in materiam quam formis exornet. Hic radius clarissime est in menta, clare in anima, obscure in natura, obscurissime in rerum naturalium subiecto, aiunt. Ipsum non est in mole neque moles consistens, [neque moles] licet etiam circa molem versetur et per universum magnitudinem, quandoquidem non grandia modo sed et brevia formosa videntur, in eadam item specie grandia deformia sunt et parva formosa et econtra, et saepe eadem quantitate stante casu quodam pulchritudo tollitur, eademque mutata pulchritudo perseverat. Placet venustissimus infans et puellus, sed non vincit nisi a certa aetate adolescens. Habet ergo aliquid moles; hoc enim verum est etiam nihilo forma, figura et complexione rei variata. Inde inducito ad civiles vinciendi species, per media quantitatis in quibus consistit forma et efficacia vinculi: referas, inquam, ad gestum, verba, vestes, consuetudines, risus et affectuum alia signa.
Platonicorum quidam vinculum a certa membrorum proportione proficisci definiunt cum colorum quadam suavitate concurrente. Ad plura vero respicientibus, saltem ad hoc quod non solum res compositae et membrorum varietate consistentes vinciunt, sed interdum purus color, pura vox; nihil item citius labitur et senescit quam pulchritudo, nihil vere tardius alteratur quam figura et forma quae ex membrorum compositione exterius enitescit; vinculum igitur pulchritudinis in alio respiciendum esse videtur, quem in figura et membrorum proportione, quinimo eadam pulchritudine permanente etiam atque figura, interdum post rei amatae fruitionem praeterit amor. Quocirca praesertim in quadam rapientis et rapti condispositione vinculi ratio consistit. Interdum quippe [94v] rationaliter in puellae pulchritudine, civiliter in hominis conversatione, oratione, habitu et actione per universum, cum nihil habeamus quod ratione argui possit, non placent tamen; in uno vero plura vel singula cum displiceant, placebit tamen nihilominus ille. Stupidius vero est quod coloris de vinculo referunt, non distinguentes inter colorem et inter id quod circa colorem est; quî enim color per se vincit, quando clarior in seniore displicet et despicitur, remissior vero in iuniore ligat atque rapit? Sic civiliter consularis et gravis oratio ab adolescente profecta, quantavis eniteat arte, arrogantiae specie maturiora iudicia ad indignationem concitat; venusta vero, blanda atque florida ex ore senioris contemptum parit, atque risum interdum exuscitat et irrisionis materiam subministrat; ita ut in cultu corporis, verborum et operis aliud est quod matronam, aliud quod virginem, aliud quod puellam, aliud quod puerum, quod virum, quod seniorem decet, aliud item quod militem, aliud quod togatum.
Non tam difficile est (credo) vincire et solvere, quam vinculum invenire, in his (inquam) propositis, in quibus magis ad casum, quam ad naturam et artem vincula referantur. Vinculum nempe, quod a corpore proficiscitur, nullam habet corporis definitam partem; sunt enim oculi, genae et es, quibus se vinciri sentit amans, quae tamen vel eodem numero diversis tributa subiectis tantum abest interdum ut similiter vinciant, ut etiam Cupidinis vincula dissolvant vel arceant. Quid quod quem corporea specie interdum deperimus, novimus ex more vel sermone vincula Cupidinis cessasse? Ita suo modo in civilibus vinculis considerabis.
Cupidinis inferioris vinculum est quod compositis et appositis vincimur, simplicibus vero et absolutis nihilo capimur. Et sunt qui haec usque adeo contemnant etiam; iisdem Deus pulchritudinem in se habere non existimabitur, quia cum simplex quaedam natura sit, in compositionis ordinatione minime praefulgeat. Stat tamen ex fide ipsum pulcritudinis omnis atque vinculi authorem esse atque perfectorem. Non distinguunt vero propter ingenii imbecillitatem inter simpliciter pulchrum et ad nos pulchrum, sicut et civiliter non sapit, qui inter pulchrum ad homines omnes et rationem, et homines istos et consuetudinem, usus et occasionem non distinguit, perperam vincire concupiscens.
Vincula sunt confuse seu consistenter corporis forma, corporis habitus, corporis motus, vocum et sermonis consonantia, morum concinnitas et fortuna et sympathiae occursus, quibus non solum homines hominibus et ferae feris, sed etiam hominibus ferae vinciuntur. Huc spectat quod ex naturali charactere puer viso serpente, agnus viso lupo, nulla [95r] experientia vel noticia praevia, mortaliter exhorrescit, viso autem bove vel ove colludit et congaudet. Sunt fumigia, quibus homines et spiritus rapiuntur varii, varia. Novi homines qui odorem moschi mire exhorrebant et omnes qui per universum sunt suaves, ut etiam caderent prae spiritus turbatione; inter alios unum, qui digitis perfrictos cimices naribus supponendo mirifice delectabatur. Sic varus varia, quin etiam contrariis non solum contraria, sed etiam diversa, vinciuntur. Et civiliter non eadem orationis species atque cultus corporis ornatus et morum concinnitas vel facilitas Germano probatur atque Italo, uni et alteri Germano, ut ab universitate Italus recedens Germanum habeat ingenium, Germanus Italicum. Hinc difficultas est et maior prudentia requiritur in vinciendo civiliter, praesertim ubi non ad multitudinem, sed ad individuum vincula iaciuntur; facilius quippe est vincire multos quam unum, et uno iaculo in multitudinem avium proiecto etiam casu plures potent aucupis iactus traiicere, quam aptiore collineatione e pluribus unam.
Ostia per quae vincula iaciuntur sunt sensus, maxime vero omnium visus atque dignissime; reliqui vero pro obiectorum et potentiarum varietate proprius, sicut ex carnis lenitate vincitur tactus, vocis symphonia auditus, suavi anhelitu olfactus, morum concinnitate animus, demonstrationum claritate intellectus. Per diversas fenestras diversa ingrediuntur vincula, quorum quaedam plus in uno, quaedam plus in alio praepollent; unde alii uno, alii altero magis studio delectantur; quippe etiam vinculum non aequaliter ab omnibus nec aequaliter in omnia perducitur.
Vinculorum totidem intelligimus esse genera atque differentias, quot pulchri sunt genera atque differentiae; istae vero differentiae non pauciores esse videntur, quam rerum sint praecipuarum, nempe secundum speciem. Adde quod in singulis speciebus diversa particularia diversimode atque diversis vinciuntur. Vincitur ad cibum famelicus, ad potum sitiens, ad Venerem semine plenus, ad speciem sensibilem hic, ad intelligibilem ille, ad naturalem unus, ad artificialem alius, vincitur abstractis mathematicus, concretis practicus, absente specie masturbans eremita, praesente familiaris, diversis tamen secundum omne genus diversa, quin etiam non undique eadem vincula procedentia eandem secum virtutem referunt. Vincit enim musica pueri et adolescentis, puellae vero non ita neque viri; robur in viro magnifaciendo vincit, in foemina vero minime; puella simplicitate et honestate vincit. Solvit vero a vinculis si ita afficiatur adultus, et amplius atque amplius displicet.
Vinciunt magis civiliter rhetores et aulici et utlibet consuetudinem habentes, ubi transfuga quadam artis dissimulatione operantur; neque enim qui satis belle loquitur nimisque superstitiosule sapit, ille placebit; displicent nimis methodice et geometrice vestes appositae, capilli intorti, oculi et gestus et motus ad normam omnem exacti; multum enim abest ut eiusmodi etiam non [95v] displiceat. Ita civiliter in oratione, quam vulgo nimis affectatam et elaboratam indicarent. Hoc enim ad inertiam potius referendum est et ingenii mentisque inopiam; non exigua quippe artis pars est artem dissimulando arte uti. Non ergo belle sapit qui ubique et per omnia belle sapit, sicut neque annulatus est belle qui omnes digitos annulis. confertos habet atque gemmis, nec belle torquatus qui onustus monilium varietate et multitudine progreditur. Huc spectat maxime considerare quod lucis fulgor lucis fulgorem extinguit, et lux non nisi in tenebris lucet, fulget, enitescit, placet. Ornamentum etiam nullum est, ubi cum er quod est ornandum et informe non cohaeret. Itaque ars a natura non absolvitur, cultus a simplicitate non recedit.
Vinculum Platoni est secundum genus pulchritudo seu conformitas, Socrati excellens animi venustas, Timaeo animae tyrannis, Plotino naturae privilegium, Teophrasto tacita deceptio, Salomoni ignis absconditus et aquae furtivae, Theocrito eburneum detrimentum, Carneadi regnum sollicitum, mihi tristitia hilaris, hilaritas tristis. Analogiam habent descriptiones aliae affectuum et vinculorum species ad praesentem affectum atque vinculum, per ea quae in praefatione partis huius adduximus.
Ad actum perfectum perfecta vinciuntur, nobilem nobilia vel nobilitata; ad imperfectum vero et defectum vinciuntur ea in quibus aliqua est imperfectio atque defectus. Ideo dictum est in superioribus aliquid vinciendi debere esse in vinciente. Puella omnino casta, in qua fomitis semina nulla consistant, ad libidinem nulla arte et nullo astro vincitur, si non tangatur, si non attingatur, sine (inquam) participatione eius ad manus vincientis, et sine aliqua profusione a manu vincientis ad ipsam. De immatura nihil loquar; in omnibus enim actibus semine quodam opus est, semina vero omnia non ubique prolificant. Aegrotum, senem, frigidum, mutilum, quis non frustra irretire conabitur, econtra vero se habentem quis non implicare? In civilibus vinculis proportionale omnino facile est iudicium.
Res in universo ita sunt ordinatae, ut in una quadam coordinatione consistant, ita ut continuo quodam quasi fluxu ab omnibus progressio fieri possit ad omnia. Horum vero alia aliis immediate cohaerent, sicut ad naturalem propagationem eiusdem speciei individua, et in his familiaria sunt vincula cognata et facillima. Alia vero mediis quibusdam subordinantur, et in his media omnia pertransire oportet et penetrare quodammodo, ut a vinciente in vincibile vincula protendantur. Itaque numina, per rerum elargitionem et mediorum quorundam impertibilium favorem, inferiora et infima tandem sibi devinciunt influendo. Vicissim vero obsecundatione quadam [96r] naturali vel rationali, quodam cultu inferiora tollantur, ut superiora et eminus posita sibi pro congruo arbitrio revinciant. Utqae variae sunt rerum species eorum atque differentiae, ita eorum varia sunt tempora loca, media, via, organa et officium. Hoc in omni genere vinculorum et vincibilium perspicere facillimum est et inducere.
Divina vis quaedam est in rebus omnibus, amor ipse pater, fons et Amphitrites est vinculorum. Ideo non perperam Orpheus et Mercurius ipsum magnum Daemona appellant, quippe et tota rerum substantia, constitutio et (ut ita dicam) hypostasis vinculum quoddam est. Maximam ergo et principem vinculi doctrinam assequemur, ubi ad ordinem universi oculos convertemus. Hoc vinculo superiora provident inferioribus, inferiora convertuntur ad superiora, paria invicem associantur, universi tandem perfectio est secundum formae rationem.
Amor unus, vinculum unum, facit omnia unum, diversas habet in diversis facies, ut idem aliter alia atque alia vinciat. Hinc Cupido idem dicitur superior et inferior, novissimus et antiquissimus, caecus et perspicacissimus, qui facit omnia pro viribus vel in se ipsis consistere ne a se recedant, ad speciei perennitatem. Ad particularium vero vicissitudinem facit, ut singula quodammodo a se ipsis recedant, ubi in amatum transferri concupiscit amans omne; per se ipsa quoque dissolvantur, aperiantur, dehiscant, ubi totum amans concipere concupit amatum et imbibere. Itaque est vinculum, quo res volunt esse ubi sunt et non amittere quae habent, interea quoque volunt esse ubique et habere quae absunt; unde ex complacentia quadam circa possessa, desiderio et appetitu circa distantia et possessibilia, et amore circa omnia, quia particulari et finito bono atque vero non expletur particularis appetitus et intellectus, qui ad universum bonum et universum verum respiciunt obiecta. Hinc est ut ab eodem vinculo finita potentia in quadam definita materia simul et stringi et dispergi, detrahi atque dissipari se experiatur. Hanc conditionem vinculi secundum genus in vinculis secundum specierum singulas observato.
Vinculum neque pulchrum est neque bonum; est enim quo pulchrum atque bonum persequuntur omnia atque singula, et connectit iliud quod accipit cum eo quod accipitur, illud quod dat cum eo cui datur, vincibile cum vinciente, appetibile cum appetente. Hoc vero quod appetit pulchrum atque bonum, quatenus appetit, caret; ideo pulchrum neque bonum eatentis est. Inde male concludit in proposito materiae Peripateticorum aliquis, materiam turpem esse atque malam, quia appetendo bonum et pulchrum eodem carere se contestatur. Circumspectius dixit Aristoteles ‘sicut turpe’, ‘sicut malum’, non autem simpliciter huiusmodi. In rei autem veritate neque turpe, neque pulchrum, neque malum est neque bonum, quod ad bonitatem, malitiam, turpitudinem et pulchritudinem tendit et aeque fertur ut materia. Si materia esset malum, contra eius naturam esset appetere bonum; itidem natura turpe. Item si esset secundum similitudinem, [96v] similiter se haberet atque contrarium, quod alterum contrarium non appetit, sed excludit et abhorret. Profundius vero philosophantes intelligunt, quod nos alibi declaravimus, ut materia ipsa inchoationem habeat omnium formarum in sinu suo, ita ut ex eo omnia promat et emittat, non puram illam exclusionem, ita ut quasi omnia peregrina concipiat ab externo; extra quipp materiae gremium nulla forma est, sed in eo tum omnes latent, et ex eo tum omnes educuntur. Civiliter ergo et secundum omnes rationes de vinculo consideranti perspicuum esse debet, ut in omni materia seu materiae parte, in omni individuo seu particulari, tum omnia sublateant et subcontineantur semina, tum consequenter omnium vinculoram applicationes solerti quodam artificio compleri posse; et docuimus in uno de triginta sigillis, ut generalis ista transformatio fiat et applicatio.
Ex hoc quod proxime dictum est sequitur amorem quo amamus, appetitum quo appetunt omnia, tum medium esse inter bonum et malum, turpe et pulchrum, tum (non ideo non turpe, non pulchrum) secundum certam communicationem et participationem bonum et pulchrum. Exsumitur enim amoris vinculum secundum rationem communem activo et passivo, qua omnia, sive agant sive patiantur sive utrumque faciant, ordinari, copulari, uniri et perfici cupiunt, quatenus natura quaedam ordinem, copulam, unionem et perfectioriem operatur, atque sine hoc vinculo nihil est, sicut sine natura nihil est. Non propterea igitur amor imperfectionem significat, ubi in materia et Chaos ante rerum perfectionem contemplatur; totum quippe quod in Chaos et bruta ilia quam excogitaverunt materia dicitur esse amor, totum dicitur simul esse perfectio; quantum vero dicitur non esse, imperfectio et inordinatio, intelligitur non esse amor. Stat ergo, ut amor ubique perfectum, et vinculum hoc ubique perfectionem contestetur. Ubi quippe imperfectum amat perfici, hoc quod amat perfici habet quidem per imperfectionem, sed non ab imperfectione, sed certe a perfectionis participatione quadam et lumine divinitatis et eminentioris cuiusdam naturae obiecto, tanto magis vivaciter quanto vehementius appetit. Altius quippe summi amore boni flagrat quod perfectius est, quam quod imperfectum. Perfectissimum ergo est illud principium, quod fieri vult omnia et quod non ad particularem formam fertur et particularem perfectionem, sed ad universam formam et ad universam perfectionem. Eiusmodi est materia per universum, extra quam nulla est forma, in cuius potentia, appetita et dispositione omnes sunt formae, et quae in partibus suis vicissitudine quadam omnes recipit formas, quarum simul vel duas recipere non posset. Et divinum ergo quoddam est materia, sicut et divinum quoddam existimatur esse forma, quae aut nihil est aut materiae quiddam est. Extra et sine materia nihil, sicut posse facere et posse fieri tandem unum et idem sunt, et individuo uno consistunt fundamento, quia simul datur et tollitur potens facere omnia cum potente fieri omnia; atque una potentia absoluta atque simpliciter (quicquid [97r] sit potentia in particulari et compositorum et accidentaria, quae sensus et mentem Peripateticorum fascinavit, cum asseclis quibusdam cucullatis), quemadmodum pluribus in his quae De infinite et universo diximus et in dialogis De principio et uno exactius, non stultam concludentes Davidis de Dinantho et Avicebronis in libro Fontis vitae sententiam ab Arabibus citatam, qui ausi sunt materiam etiam ‘Deum’ appellare.
Vinculum omnium potissimum est Veneris et secundum genus amoris, ad cuius aequalitatem et unitatem odii vinculum primo atque potissimum refertur. Quantum quippe unum oppositorum et contrariorum secundum genus amamus, tantum alterum censequenter odimus atque spernimus. Duo hi affectus, et tandem unus ille affectus, qui est amor, omnibus dominatur (in cuius substantia includitur odium), super omnes dominatur et eos erigit, dirigit, regulat et moderatur. Hoc vinculo caetera solvuntur vincula, ut animalia vinculo Veneris constricta foeminina alias foeminas, masculina alios mares rivales non compatiantur; cibos, potus et interdum vitam ipsam negligunt, ne victa quidem absistunt, sed a fortioribus contrita eo magis insectantur, non imbres, non frigora pertimescunt. Quo argumento Aristippus corpoream voluptatem potissimumque Veneream summum bonum statuit, sed illi ante oculos homo plus animalis pro virtute propriae complexionis obiiciebatur. Hoc tamen verum est quod solertior et sagacior irretitor ex his, quae ligandus vel vinciendus amat et odit, ad aliorum affectuum vincula sibi viam sternit; vinculum quippe vinculorum amor est.
Sicut non ubique neque semper, quamvis optima iaciantur semina, rerum propagatio consequitur, ita neque irretientia vincula perpetuo et ubique, sed apto tempore et subiectorum congrua dispositione virtutem concipiunt effectus.
Vinculum pure naturale et pure voluntarium (iuxta rationem qua vulgus distinguit inter naturam et voluntatem) non datur. Voluntas enim cum intellectus participatione et intelligentia non voluntatis termino ubique viget, praeterquam ubi nihil est, ut in aliis ostentdimus locis; unde sequitur multos multa frustra disputare. In nobis secundum rationem tres sunt differentiae vinculorum (licet in una naturae radice fundentur omnia): naturale, rationale et voluntarium. Unde ex parte unam vinculi differentiam per aliam vinculi differentiam moderari nequimus. Hinc prudentum leges non prohibent amare, sed praeter rationem amare; stultorum vero sycophantiae sine ratione (rationi) rationis terminos praescribunt, naturae legem damnant; quin et corruptissimi corruptam eam vocant, quo non supra naturam tollantur heroës, sed contra naturam et infra omnem dignitatem deprimantur bestiae.
Vinculi Cupidinisque complexio ita Platonicis completur. Primo pulchri seu boni et id genus species in sensus externos fertur, secundo in eorum centrum, qui sensus est communis, retrahitur tertio in imaginationem, quarto in memoriam. Inde anima ingenio quodam [97v] appetit, ut primo moveatur convertatur, rapiatur, secundo conversa et rapta pulchri vel boni vel veri radio illustratur, tertio illustrata et illuminata appetitu sensitivo accenditur, quarto accensa amato adhaerere concupiscit, quinto adhaerens ipsi etiam immiscetur et incorporatur, sexto incorporata iuxta pristinam formam deperditur et se ipsam quodammodo destituit et aliena qualitate afficitur, septimo in ipsum qualitatis subiectum in quod transiit et ita affecta fuit transformatur. Conversionem ad motum Cupidinis praeparationem appellant, conversionem Cupidinis ortum, illustrationem Cupidinis pabulum, accensionem Cupidinis accrementum, adhaerentiam Cupidinis impetum, incorporationem Cupidinis dominium, transformationem Cupidinis triumphum seu perfectionem.
Habes quo haec scala per singulos gradus innitatur. Ortus Cupidinis fit primo ex corporeis alimento, delitiis, luxibus, secundo ex anima seu spiritus illecebris et lascivis vel meliori nomine dignis meditationibus, quibus pulchrum gratia coniunctum occurrat; Cupidinis pabulum, quod ortum non facit interire, pulchri cognitio est; Cupidinis accrementum est super pulchro cognito meditatio, mora; Cupidinis impetus in eo versatur quod animus ab una amati parte ad omnes prolabitur et diffundatur, ut ex toto accendi possit; dominium Cupidinis in eo nititur quod amantis animus relicto suo corpore it et operatur in alieno; Cupidinis transformatio est tibi sibi mortuus aliena vivit vita, unde non tanquam in alieno, sed tanquam in proprio deinceps ibi consistat domicilio. Hoc est quod aiunt Iovem in taurum, Apollinem in pastorem, Saturnum in equum, et Deos alios in alias migrasse formas, quod animus ex una forma et vinculi specie in aliam affectuum motione seu turbatione transforatur.
Sunt quaedam exteriora quac vinciunt, sicut dona, obsequia, honores, officia; sed vere vinciunt, quando non eam ferunt speciem, qua quasi pro emenda redamatione offerantur; mercaturae enim species, utilitatis et ignobilitatis species est et in vilipendium cedit.
Propria haec sunt vincula et potentissima, quae sunt per approximationem contrarii, iuxta eam speciem quae nunc magis exemplo quam definitione seu nomine (quod ignotum est) explicari potest. Superbum animum vincit humilis et honorificus; eos enim amat superbus, a quo magnifieri se videt, tantoque magis quanto a maiore; maius quippe est a magnis quam a parvis magnifieri, imo et ab istis aestimari contemnere etiam solemus interdum. Vinciens circumspecte speciem qua superbus superbit tuetur. Alii enim, id est milites, in robore et strenuitate corporis primas habere volunt; ideo si primas iisdem in rerum potentia et sagacitate non tribuant, facile ferunt. Qui vero de rerum cognitione gloriantur philosophi, facillime ferunt si pectoris pro strenuitate non magnifiant. Idem iudicium est pro aliorum iniectione vinculorum.
Gratitudinis speciem concupiscere faciunt vincula. Oritur quippe (ut in uno vinculorum genere inducam) inter amantes querela, ubi mutuo alterum alteri debere praesumunt; iudicat amans debitum amatae, ut animam illi ablatam restituat, ubi in proprio corpore mortuus in alieno vivit; si amans amatae minus blanditur, queritur haec quasi eam ille curet minus; queritur amans versus amatam, si * * * [abbiamo aggiunto i segni di lacuna]
Bruno, Giordano Bruno, 1548-1600.
De Vinculis in Genere