Testi magici: De magia mathematica – Iordani Bruni Nolani

 I. Influit Deus in angelos, angeli in corpora caelestia, caelestia in elementa, elementa in mixta, mixta in sensus, sensus in animum, animus in animal. Ascendit animal per animum ad sensus, per sensus in mixta, per mixta in elementa, per elementa in caelos, per hos in daemones seu angelos, per istos in Deum seu in divinas operationes.
II. Sic Dei vel a Deo est descensus per mundum ad animal, animalis vero est ascensus per mundum ad Deum; Deus est in cacumine scalae, cabalisticus Iacob in radice et fundamento illius; gradus mediarum creaturarum iuxta suos numeros altitudinem scalae constituunt, per quos virtutes operatrices superiores descendunt ad inferiora et infernae conscendunt ad superna; quia ascensus et descensus per exitum et ingressum duarum portarum Cancri et Capricorni (quarum altera Deorum dicitur, altera hominum) designati sunt ab antiquis profundae philosophiae authoribus.
III. Sapientia triceps, a qua triplici capite triplicem latratum emittens Cerberus, ad Hecates tricipitis custodiam designatus, repellit obscuros et ignorantiae caecitatis affectos, et tantummodo admittit in Elysios campos, qui per metaphysicam a cacumine scalae descendentes per mathematicorum gradus ad physicum fundamentum * * * .
IV. Physicum fundamentum sunt duo activa elementa, terra et ignis, quae altrinsecus posita gradus scalae naturae ad naturalium constitutionem formant et complexione sua stabiliunt; quorum quidem virtutes, potentiae, operationes et actus per elementa physica suo sunt nobis explicata loco.
V. In praesentiarum ergo proponuntur in hac disciplina pro primae partis complemento, quae supranaturali innititur potentiae, contemplatio, fides, cultus, ritus et puritas ad pura; pro secundae partis complemento tempus et tempora, ordo, assequutio concordiae ad concordiam, litis ad litem, impedimentorum evasio, tempestiva exequutio; pro tertiae partis complemento applicatio activorum passivis, affabre apparatorum affabre apparatis: quorum omnium rationem in subsequentibus per trium tractatuum discursus elucidabimus. Quorum primus est de cultu vel ad cultum; secundus est de observantia et temporum dispensatione, item figurarum, numerorum, sigillorum, characterum et annulorum ratione; tertius de rerum qualitate, ratione, applicatione; proprietate et ordine.
VI. Triplici ergo existente huius facultatis nervo, qui cum sit completus et perfectus, potentissimus est ad omnia ligamenta et ad omnem solutionem confirmandam efficacissimus, pro quo dixisse intelligitur sapientissimus inter Hebraeos Cabalista ‘funiculus triplex difficile rumpitur’. Primum ergo funiculum invocationem appellamus et animi ad supernas virtutes directionem; ex nobis enim impotentes, sicut artifices, non nisi mutuata materia a rebus naturalibus, et impetrata efficacia et virtute a rebus supernaturalibus, quippiam efficere poterimus unquam. Primum ergo fundamentum universae unionis, qua virtutibus superioribus aut copulamur aut ipsas nobis copulamus, est fides ac credulitas, quam non modo in nobis operantibus vigere oportet, sed etiam in recipientibus; adeoque eiusmodi conditio est necessaria, ut sine ipsa nihil unquam valeat effectuari a quacunque virtute, nisi ea per violentiam sit efficax aut per impeditam naturam.
VII. Signum eius quod dicitur est, quod animi dominantur corporibus, iique sunt fenestrae quibus in animalia se ingerunt plurima accidentia. Patet enim mutatis animis corpora alterari in effectu irae, indignationis, invidiae, melancholiae et similium; unde idem Cabalista ‘spiritus’ inquit ‘tristis exiccat ossa’ etc. Idem iudicium est in aliis corporibus affectibus ex animo, qui si … existat, obicem ponit et ianuam occludit, ne vel proficuae vel noxiae irrepant, tum in ipsum tum in ipsius corpus, impressiones. Signum quoque est in efficacissimo Dei filio, de quo dicitur quod ‘propter incredulitatem’ eorum in patria nulla poterat efficere miracula, nec non saepissime videmus secundum fidem eorum in aliquos operando sanitati restituisse. Neque enim credibile est nec credendum proponitur, quod omnes praeter credentes etiam sanitati restituerit.
VIII. Fides igitur et credulitas in operante vigeat oportet cum spe consequendae rei negotiique patrandi, eandemque curare debet ut excitet in eo, in quem bona conferre statuit; timorem, vel v… vel terrorem vel arte procuret in eum, in quem mala et adversa intorquere decreverit. Tales enim affectus animum afficiendo quasi dispositam materiam … forma quam introducere percupit, exponunt. De triplici fide.
IX. Est autem triplex, ad superna videlicet, a quibus sperandus est influxus et favor, et in quorum nomine et authoritate fiant universa; ad media, utpote ad ministeriales potestates, quae in omnibus, si rite inspiciantur et tractentur, supernis obtemperant virtutibus; ad inferna, utpote ad operabilia, de quibus non est desperandum.
X. Modus atque forma tractandi cum omnibus potestatibus non est arduus, sed licet apud plurimos huius artis indagatores intueri, ut, apud Albertum qui generales hac de re canones instituit atque breves. Verum tamen quod arduum dicimus esse, est nominum advocandorum noticiam habere pro diversis negotiis atque diversis effectibus diversorum; quae quidem nomina multae industriae viro et in hac arte felicissimo, Trithemio abbati, fuere revelata, et nos redegimus in hoc compendium ea quae in sua Steganographia dispersa proposuit ille.
XI. Iuxta igitur igitur quatuor mundi cardines quatuor ille cognovit principes, quorum ad Septentrionem dominatur Armadiel etc. Sequitur ad Austrum habitans magnus princeps Caspiel etc. Sequitur ad Orientem Carnaziel etc. — Ad Occidentem est Anchiadiel, qui etc. De aliis principibus locorum. Est et ad Septentrionem magnus princeps Demoriel etc. De ducibus determinatum locum non habentibus. Praeter hos principes et duces, qui certis locis orbis visibiliter deputantur, sunt quidam instabiles, quos Magi dicunt sicut muscas in aëre volare, sine ordine, habitatione et restrictione, et ideo ubicunque advocari possunt, quorum primus est Garadiel etc. Secundus post Garadielem est Buriel etc. — Tertius princeps vocatur Hydriel etc. Quartus est princeps qui vocatur Syrrhichiel etc. Quintus princeps est Evomiel seu Evoviel etc. Sextus princeps Icosiel etc. — De verbo naturae, de ceremoniis seu tempore agentis, characteribus et notis divinis. Decernit hic homo triginta spiritus, quorum singuli sunt in officio praesidentes.
XII. De anima mundi et mundanorum iuxta priscorum magiam. Caelum et mundum esse animatum, insuper et caelestia quae videntur corpora, nobilissimis poëtis et sapientissimis philosophis est concessum, et quod unicus spiritus universalis est universae machinae insitus, una mens infusa per ipsius artus universam molem exagitat, ut dicit Pythagoras. Si quippe haec inferiora mixta et partialia animam habent atque vitam, cur non ipsum universum, a quo ista tanquam f… quoddam producuntur, corpus nobilius et magis principale, quam sit planta, arbor? Cur enim terram et aquam negemus vivere, quae ex se innumerabiles plantas et animantes generant, vivificant, nutriunt et augent? Quomodo a non viventibus vita? Quomodo producet animam viventem non vivens? Et dicit Theophrastus non censendum esse philosophum, qui dubitet caelestia corpora vivere et animata esse, animata inquam anima rationali, ut ad perpetuum ordinem inter se conspirent certisque rationibus opera sua producant. Sit ergo in terra ratio terrenorum, in luna lunarium, in sole solarium, et hanc animam non abiecti corporis animae similem, sed intelligentem esse et cum corpore suo unum ex Diis efficere, quae multo meliores habeat actuum suorum rationes, quam nos nostrorum corporum; et convenit ut perfectius corpus perfectiori anima informetur. Hinc motus ille perfectissimus, regulatissimus, ordinatissimus, non vagus ac vicissim pervagans, electissimam tenens viam ad optimum finem, ubi mens perfecta non variat consilium et cum corporibus aliis vel(ut) unum monochordum constituit et universalem harmoniam per Apollinis lyram decantatam.
Nomina vero quae fingunt caelestium animarum, quarum aliae sunt cognoscentes, aliae vivificantes, sunt huiusmodi iuxta Orphicam et priscorum theologiam; unde in nona sphaera virtus cognoscitiva est Bacchus Cribronius, vivificationis Musa Calliopes, in coelo stellato sunt Picionius et Urania, in caelo Saturni Amphietes etc.
XIII. De nominibus animarum signorum. Signa duodecim per ordinem habent haec animarum nomina, ut apud Manilium constat; est enim in corde Arietis Pallas particularis etc. Proinde sunt nomina septem mundi gubernatorum satis vulgata a Saturno usque ad Lunam. Sunt proinde alia istorum nomina a Magis et Cabalistis assignata, ut primo planetae presidens dicatur Zapkiel etc. Iuxta alios Saturno praest Oriphiel, Iovi Zachariel, Marti Zamael, Soli Michiel, Veneri Anael etc., quorum vicissitudines notavit Trithemius abbas in suo tractatu et considerando tempus dominii ipsorum et planetarum et spirituum. In temporibus aliis quibus dominabantur conditiones temporum futurorum aliquis quasi certa habere poterit. Nomina praesidentium signis 12. Praesides signorum 12 per ordinem sunt: Malchidael etc. Nomina praesidentium 28 mansionibus lunae per ordinem. Geniel, Enediel etc. Nomina quatuor praesidentium quatuor ventis et quatuor mundi partibus. Sunt Michael super ventum orientalem etc. Nomina praesidentium quatuor elementis bonorum. Assignantur aëri Cherub etc. Nomina praesidum malorum principum. Principes vero potentissimi malorum spirituum in quatuor mundi partibus sunt: Uricus rex Orientis etc.
XIV. Nomina sex principum maleficorum. Vetusti Graecorum Theologi nominant Acteum etc. — Nomina angelorum dierum et primo die Solis. Angeli diei Solis primi sunt tres, Michael, Dardiel, Huratapel. Nomina angelorum diei Lunae. Tres angeli primi Gabriel, Michael, Samael etc. Nomina angelorum die Martis. Tres sunt primi Samael etc. Nomina angelorum ad diem Mercurii. Tres primi sunt Raphael etc. — Nomina angelorum diei Iovis. Primi tres sunt Sachiel etc. Nomina angelorum diei Veneris. Primi tres sunt Anael etc. Nomina angelorum diei Saturni. Primi tres sunt Cassiel etc. Nomina angelorum malorum principum dierum. Angelus malus princeps diei Solis est Machen, diei Lunae Shamain etc. Nomina angelorum veris. Sunt Caracassa, Core etc. Nomina angelorum aestatis. Sunt Gargatel etc. Nomina angelorum autumni. Sunt Tarquam, Gualbarel etc. Nomina angelorum hiemis. Sunt Amabael etc. Nomina angelorum horarum diei. Incipiendo a die dominico angelus primae horae est Michael. — Nomina elementorum, quae etiam angeli seu Dii appellantur. Elementa diversis anni temporibus diversa sortiuntur nomina. Hinc terra in vere appellatur Amadai, in aestate Festatui etc. Nomina angelorum qui dicuntur horae dierum respondentes suis horarum angelis. Prima hora dicitur Yayn. De positivis quibusdam nominibus. Praeter data nomina sunt quaedam, quae ex rebus omnibus desumuntur, quibus proprium angelum ipsis praefectum nominamus; unde stellarum animas non temere appellabimus Sabatiel, Veneriel etc.
XIV. De aliis nominibus daemonum, quae ad malos homines videntur pertinere. Ita Aremnia est daemon cultus Damascenis etc. Scimus etiam Membroth, Chodorlaomor, Balah, Amalech fuisse reges, qui modo suo cacodaemones appellantur.
XV. De divinis nominibus. Sunt nomina divina eminentissimae virtutis, quae in proposito oportet non ignorare; horum quaedam pertinent ad hierarchias ternas, quarum singulae tribus distribuuntur ordinibus, qui Curetes appellantur etc. Primum horum nominum est Eheie etc. Secundum nomen est Iod etc. Primo nomini respondet numeratio Ceter; secundo numeratio Hochma idest sapientia etc. — Primum influit in Seraphim quos Hebraei vocant Haiod Hecatosch etc.
XVI. De characteribus et sigillis. Angelorum nominibus characteres et sigillos addere solent, quae sunt litterae quaedam et scripturae ignoratae, sacrae Diis, quas hieroglyphicas appellant etc. Quod quidem characterum genus pendebat ab arbitrio et illius instituentis authoritate, qui talium acceperat consecrandorum potestatem.
XVII. De modo alliciendi tam bonos quam malos angelos. Boni daemones diversimode alliciuntur, nullis tamen vinculis, sed sacris obtestationibus, ut apud Apuleium, per caelestia sidera etc. — XVIII. De vinculis. Vincula quibus alligantur spiritus et obtestantur vel exterminantur sunt triplicia etc. –.
XIX. De dispositione oracula suscipere volentium. Qui ad oracula petenda proficiscitur etc.
XX. Huc accedunt virtutes abstinentiae, castitatis etc.
XXI. De differentiis cultuum et orationum. In sacrificiis qui volebant se ipsos expiare, ut dictum est, ut pro exigentia se ipsos puros offerrent etc.–
XXII. De consecrationibus. Accedunt consecrationes quaedam, quae ex duobus principiis efficaciam sortiuntur, virtute videlicet personae consecrantis etc.
XXIII. Quaedam de Tempore. Pro quibusdam non vulgaribus actionibus temporum non est praetermittenda ratio; est enim religio etc.
XXIV. De reliquis religiosis observationibus. Requir… in omnibus … ad Deum etc. — Ad haec conferunt aptatio locis, temporis etc.

SECVNDVS TRACTATVS
XXV. Praeter ea quae dicta sunt, animadvertendum est omnia numero quodam atque mensura temporum, locorum et rerum tractandarum esse examinanda. Tempus enim praeest temporalibus rebus et continet eas, quemadmodum a superioribus corporibus inferiora continentur; qua de re tempus esse in primo caelo existimaverunt antiqui. Ideo animadvertendum generaliter, quod effectus ioviales sub Iove, saturnales sub Saturno, martiales sub Marte, iisque bene dispositis et in caelo faeliciter situatis sunt intentandi, sine quorum observantia nulli alii apparatus, nullae voces, nulli cultus quippiam valere possunt; perinde enim fiet ac si qui tempore non suo segetem spargant, non animadvertentes diversis seminibus diversa tempora deberi, quod sicut est in uno, ita est in omnibus. Quid enim? Nonne etiam religiones quasdam videmus cultus …es atque diversos certis atque diversis temporibus destinare? Temporum enim multiplex est diversitas. Quisque enim planetarum habet secula sua, annos suos, aetates suas, lunationes et dies et horas; ita ut pro rebus perpetuis et multum duraturis dominia magnarum revolutionum, pro non tam diuturnis dominia minorum, pro minus illustribus dominia revolutionum dierum, pro vulgaribus autem et ad particulares personas attinentibus horarum dominia sunt advertenda, quae ter in die naturali contingere possunt. De his vero nobis in praesentiarum est habenda ratio, quoniam effectus, qui ad mutationes legum, principatuum et eorum quae a generalibus causis eveniunt, temere et incassum a nobis intentarentur.

De dominio horarum.
Animadvertendum est igitur quamlibet diem quantumcunque prolixam vel brevem, sicut et quamlibet noctem quantumcunque prolixam et brevem, in 12 aequales dividi partes, quae dicuntur 12 horae, quae ideo inaequales horae appellantur, quia secundum augumentum et decrementum dierum atque noctium maiores redduntur atque minores, et non sunt veluti horologiorum horae aequales, quae semel in anno vixque semel sunt 12. Sed omissis aequalibus horis, inaequales sunt nobis animadvertendae, quarum singulae continent 15 gradus signorum, ita ut sex signa, quae in quavis die contingunt percurrere horizontem, 12 planetales horas contineant, quarum prima sumitur ab oriente sole usque ad peractam duodecimam illius diei partem, quae ad eum planetam pertinet, qui talem diem denominat, cui succedit alter planeta secundum ordinem orbium; Veneri enim succedit Mercurius, Mercurio Luna, Lunae Saturnus, Saturno Iovis, Iovi Mars, Marti Sol, Soli Venus etc.

Caelestium observantia.
Etiamsi quandoque virtus naturalis proportione physica composita agat, opportuna tamen caelestium observatione multo magis et maiora praestat, tanquam etc. In quibus 28 mansionibus latent multa secreta sapientiae antiquorum ad operanda mirabilia sub orbe lunae, quorum singulis sua attribuebant simulacra et imagines et signacula et praesidentes * * *; quorum unus modus est apud Teucrum Babylonicum, et nos attulimus eos fidelissime ad memoriae praxim applicando ex libro De umbris idearum.

De virtutibus et operabilibus in dictis 28 mansionibus.
Prima mansio eligitur ad itinera et discordiam etc.

TERTIVS TRACTATVS
XXVI. In applicatione activorum et passivorum considerandae sunt primo elementorum proprietates et naturae, considerando inquam ut pura et ut composita, ut corruptibilia magis atque minus, ut quae in omnibus omnia faciunt, ut quae per artem purificantur et ad simplicitatem reducuntur, ut quae in diversas species conficiendas componuntur, ut quae pura optime possunt impura utcunque composita per innumeros gradus, innumerabilia praestant, certis quippe ordinibus certae producuntur species, per ipsa omnes ligationes, solutiones, transmutationes, praedictiones, conciliationes bonorum et exterminia malorum. Eorum cognitio et sagacitas circa eadem [est] fundamentum est universae magiae. De ignis potentia, nec non terrae, aquae et aëris.
Ignis activissimus omnium omnia penetrat etc. II Compositorum genera consideranda sunt quomodo in quatuor sint distributa supposita etc. — III Considerandum ordine quodam elementa ista ad caelos referri, sicut etc. IV Considerandae sunt virtutes, quae ab elementis proximis dependent etc. V Considerandae sunt pro viribus virtutes illae, quae ad aliquod elementorum vix referri possunt, ut pellere venenum, attrahere ferrum, evacuare choleram etc.; et virtutes illas quae cum minima materia plurimum possunt, quae ideo se protestantur etc. Nec est propositi nostri considerare unde et quomodo illae virtutes occultae infundantur; neque enim probamus quae fabulantur multi de stellarum radiis, de ideis et de rationibus animae mundi obloquuntur; sufficit scire quomodo diversae species et diversa eiusdem speciei individua diversis apparatibus et dispositionibus diversos recipiant influxus. VI Considerandum est quemadmodum rerum virtutes investigari et experiri solent atque possunt etc. VII Considerandum est de lite et amicitia rerum etc. — Item quaedam insunt toti substantiae, quaedam certis subiectisque particulis et membris etc. VIII Considerandum est in rebus inferioribus, quibus superioribus subsint et exponantur; diversae enim diversis subsunt, ut diversa corporum membra diversa exercitia, diversi mores stellas atque signa respiciant diversa. Et inductione a peritis astronomis est suscipiendum, qui usus, quae artes, quae particulae, qui spiritus, qui sapores, qui lapides, quae plantae, quae animalia quibus planetis atque signis pertineant. Similiter de generationibus atque provinciis, regnis atque populis. IX Consideranda signacula et characteres rerum naturalium; fertur etc. X Considerandum de rebus naturalibus, quibus caelestium corporum et omnino superiorum omnium virtutes et influxus valentius allicere atque attrahere etc. — Non enim sufficit res in facultate atque potentia habere virtutes aliquas, sed requiritur ut illae delitescant per aliquod corpus et accidens, sicut contusione in grano sinapis excitatur acuitas latens etc. XI Consideranda utilitas et opportunitas, quae est in commixtionibus rerum naturalium etc. XII Considerandum est omnia sublunaria caelesti quodam modo esse supra lunam etc. — XIII Respiciendum est ad ea, quae facere dicuntur ad ligandum in amorem, odium etc. — De veneficiis multa videmus prodire atque miranda, similiter de suffitibus seu suffumigationibus etc. XIV Advertendum est etiam pro generali suffituum consideratione quod quaedam referuntur ad Solem et Solaria etc.–
XXVII. Aliud genus suffituum. Referuntur praeterea ad Saturnum radices omnes odoriferae, ut costi et herbae thuris etc. De fumigiis 12 signorum. Habent 12 signa suos suffitus proprios, ut Aries myrrham etc. Septem electi suffitus atque potentissimi pro septem planetis. Recipit Hermes suffitum potentissimum etc. XV Collyriorum et unctionum et philtrorum — De alligationibus et suspensionibus. XVI Magis non contemnuntur alligationes et collo suspensiones etc. XVII Ad colores, in quibus etiam est sua observantia atque virtus etc. XVIII Universaliter respiciendum est ad lumen et tenebras etc.–
XVIII. De Annulis. XIX Annulorum quasdam leges non contemnit magica superstitio etc.
XXIX. XX Observandum fascinationis artificium etc.

Alberti generalis doctrina.
Omissis ipsis quae faciunt ad praxis aenigmata, colligenda sunt ex principe Alberto quae praecipue ac magis in hac scientia probantur, cuiusmodi sunt plura; quorum primum quod haec scientia est bona, authoritate philosophi volentis omnem scientiam esse de genere bonorum; quod si quae propter eam sunt iustae querelae, ipsae non a scientia proficiscuntur etc.II Circa modum operandi, ut ipse dicit, bonus effectus bonum respiciat, malus vero malum planetam, hoc est horas atque dies eorum. III De septem electis herbis septem planetarum influentiam habentibus etc. Quarum prima est Saturni, qui Asphodelus dicitur. IV De lapidum virtutibus. Quorum primus est magnes etc. — V De animalium virtutibus, quarum quasdam quasi per augmentum adducit etc. VI De temporibus et planetarum et astrorum dominio, de quibus supra. VII De effectibus ad quosque planetarum pertinentibus. Dicit enim esse sub Saturno vitam etc. VIII Quod ea quae videntur in characteribus, incantationibus, veneficiis et sermonibus et multa valde vilia, quae penitus videntur impossibilia nec sufficientem habent causam, non propterea contemnentur. IX Quod in animis hominum est virtus immutandi res etc. — Ex quibus est manifestum, quod non omnes qui huius artis theoriam callent atque rationem habent, usum commode habere possint, qualis esse apud idiotas et stultos consuevit, qui suae virtutis et efficaciae minorem aut nullam habent rationem. X Quod observandae sunt horae etc. XI Quod artificium characterum est habens efficaciam a mente quae grandi desiderio affectat etc. XII Quod sciendum est de rebus, quod per earum species atque formas omnes inclinent ad se ipsas etc. XIII Quod dictum est de appulsu et inclinatione omnis similis ad simile etc. XIV Quod omnis res est plena mirabilitate etc. XV Quod non est credendum puro astrologo totam mirabilitatem ad caelum referenti etc. XVI Quod mirabilitas secundum diversos modos exire potest a rebus, et per virtutes caelestes etc. XVII Quod notandum est de rebus cuiusnam sint qualitatis et dispositionis et proprietatis etc.
Haec sunt quae universam magiae rationem continent, quae homini prudenti atque sensato sola sufficiunt, nec placuit attulisse exempla et caetera particularia, in quibus alii occupantur, quandoquidem illa non habenti harum rerum rationem nihil deservire possunt et frustra tentantur. Porro haec ipsa intelligenti et in eorum consideratione profundanti, non solum talia et eadem, sed et similia et maiora et maxima sunt pervia. Si quis ergo existimet nos completam artem non attulisse, et omnia quae ex aliorum studiis ad complementum scientiae, solum supervacaneis praetermissis, non aggregasse, sciat illud esse defectum sui iudicii et mentis imbecillitatem, quia ad haec et alia percipienda minus a caelo factus est idoneus. Quod si qui libros maiores inscripsisse videntur, ipsum est quia extranea et ad rem minus facientia plurimum miscuere, fortasse ut artem minus perviam facerent, quod nos fecisse potuimus.

FINIS 

Torna a Archivio: Testi magici

Contatta Ismaell
 
Per ogni problema la giusta soluzione. Contatta Ismaell per richiedere la consulenza necessaria a risolvere ogni tuo problema.