Testi magici: Ars Reminiscendi – Triginta Sigilli (1583) – Iordani Bruni Nolani

 

PHILOTHEI

IORDANI BRVNI NOLANI

RECENS ET COMPLETA

ARS REMINISCENDI

ET IN PHANTASTICO CAMPO

EXARANDI

ad plurimas in triginta sigillis inquirendi,
disponendi atque retinendi
implicitas novas rationes
et artes introductoria.

PHILOTHEI

IORDANI BRVNI NOLANI

EXPLICATIO TRIGINTA SIGILLORVM

AD OMNIVM SCIENTIARVM
ET ARTIVM INVENTIONEM DISPOSITIONEM
ET MEMORIAM.

 

Quibus adiectus est Sigillus Sigillorum, ad omnes animi operationes comparandas et earundem rationes habendas maxime conducens. Et non temere ars artium nuncupatur; hic enim facile invenies quidquid per logicam, metaphysicam, cabalam, naturalem magiam, artes magnas atque breves theorice inquiritur.

[a1v]

SIGILLO SIGILLORVM.

Procede, magne liber, quem non magnum
Reddit conferta densitas voluminum.
Nusquam contemnens pauperum tuguria
Divertito ad superbas fores principum.
Tu non minister cruentorum numinum
Cunctis sedati fructus gerens animi,
Nulli abigendus, acceptandus omnibus
Praeterquam diris geniis misanthropon,
Incede tutus et in oras Hesperi,
Oppositique in partes perge Bosphori,
Extremosque axis mundi inversi cardines.
Officiosum cunctis, nulli noxium,
Cum sensus lassus abiget ensiferos,
Non te repellet mundus sero sapiens.

[a2r]

PH. IO. BR. NO.

ILLVSTRISSIMO

DOMINO MICHAELI A CASTELLO NOVO,

Domino Mawisserio, equiti aurato, inter
nobiles domesticos regis uni, quinquaginta
equitum gravis armaturae capitaneo,
privati consilii consiliario,
gubernatori urbis et arcis sancti
Desiderii, legato christianissimi
regis apud serenissimam
Angliae Reginam.

Musarum partus iste non ignobilis, in tua celeberrima aula editus, tibi illustrissime domine sacratur, ut qui mihi debent, Musis debere; qui Musis debent, et tibi earundem perpetuo fautori et protectori devinctos esse cognoscant. Ipsae etenim quibus omne solum patria, ne alicubi haberentur peregrinae seque extraneas esse [a2v] comperirent, per Italum alumnum, in seposita Britannia, Gallicum, ipsumque regium, hospitium repperere. Vale, illumque satis tibi alligatum scias, cui Angliam in Italiam, Londinum in Nolam, totoque orbe seiunctam domum in domesticos lares convertisti.


[a3r]

AD EXCELLENTISSIMVM

OXONIENSIS ACADEMIAE PROCANCELLARIVM

CLARISSIMOS DOCTORES
ATQVE CELEBERRIMOS MAGISTROS.


Philotheus Iordanus Brunus Nolanus magis laboratae theologiae doctor, purioris et innocuae sapientiae professor, in praecipuis Europas academiis notus, probatus et honorifice exceptus philosophus, nullibi praeterquam apud barbaros et ignobiles peregrinus, dormitantium animorum excubitor, praesumtuosae et recalcitrantis ignorantiae domitor, qui in actibus universis generalem philanthropiam protestatur, qui non magis Italum quam Britannum, marem quam feminam, mitratum quam coronatum, togatum quam armatum, cucullatum hominem quam sine cuculla virum, sed illum cuius pacatior, [a3v] civilior, fidelior et utilior est conversatio diligit, qui non ad perunctum caput, signatum frontem, ablutas manus et circumcisum penem, sed (ubi veri hominis faciem licet intueri) ad animum ingeniique culturam maxime respicit, quem stultitiae propagatores et hypocritumculi detestantur, quem probi et studiosi diligunt, et cui nobiliora plaudunt ingenia, excellentissimo clarissimoque Oxoniensis academiae procancellario, una cum praecipuis eiusdem universitatis, salutem plurimam dicit.
Extant, praestantissimi domini, qui cum satis perspectum habeant, quod et nos non negamus, sapientiam huius mundi stultitiam esse apud Deum, speculativas omnes disciplinas abhorrentes, nihil student. Cum satis receptum sit apud eosdem opera iustitiae nostrae esse veluti menstruata, et per illa neminem coram Deo iustificari, nihil boni faciunt. Interea tamen ne improbi et ignorantes habeantur, repente sine studio docti efficiuntur , iuxta illud ‘Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.’ Item sine propriis bonis [a4r] actibus probi redduntur, iuxta illud ‘Tu es iustitia mea, o Domine.’ Facinorissimi quoque in sanctos, mundos atque puros transformantur, iuxta illud ‘Candidi facti sunt in sanguine agni.’ Stulti tandem, ignobilissimi et infames nullum sibi praeferunt nobilitatis genus, iuxta illud ‘Vos estis genus Dei electum et regale sacerdotium.’ Tales sane parvulos, iustos, puros, candidos, electos, reges, sacerdotes et semideos, qui nostram simplicitatem ad animi centrum usque confodere valerent, magis ipsa morte formido; ideo ne eiuscemodi genus aliquo in me aequo et iure congrediatur, illud coram excellentia vestra protestor, quod dum adinventionum nostrarum fructus adferentes, utillimas omnibus animi functionibus praeceptiones adducimus, ubi pro earundem ratione atque praxi comparanda ad Pythagorae, Parmenidis, Anaxagorae meliorumque philosophorum sententias probandas vel ad proprias novasque positiones adducendas dilabi videbimur, si haec comuni probataeque fidei obstare videantur, ea ipsa a nobis non tanquam absolute vera, sed ut sensui nostraeque rationi magis consona, id saltem [a4v] minus altera contradictionis parte absona, prolata intelligant. Illudque in memoriam revocent, nos haud tantum de propria scientia praesumere, quantum commotos esse ab amore manifestandae imbecillitatis vulgatae philosophiae absolute credita tamquam demonstrative probata obtrudentis, et per discussiones nostras (si illud a Diis dabitur) appareat, quantum regulato sensui respondeant, veritatique substantiae rerum consonent, quae a plebeiorum philosophorum garriente multitudine tamquam a sensu aliena sunt improbata. Interim nolim ut quemadmodum tempore diluvii asinorum stercora malis aureis dixerunt ‘Nos quoque poma natamus,’ ita nunc cuilibet stulto et asino liceat in nostras positiones hic vel alibi, hoc vel alio modo prolatas obrudere; sed si qui eius sunt tituli, dignitatis vel sufficientiae, ut nostro congressu aliqua ratione non habeantur indigni, et quibus sine conditionis nostrae dedecore respondere possimus, hominem promptissimum et paratissimum, per quem pondus virium suarum valeant experiri, comperient.
Valete.


[1r]

PHILOTHEI

IORDANI BRVNI NOLANI

TRIGINTA SIGILLI.


Habes, illustrissime et excellentissime Domine, Sigillorum 30. congeriem, quibus ad trutinam redactis inquisitio, inventio et retentio affabre succedere valeant.

DE CAMPO,

qui primus est Sigillus.

Campus est primus sigillus. Hic ex illis speciebus confletur oportet, quarum simulacra in phantasticae facultatis amplissimo sinu ideo continentur, ut iacta intentionum et phantasiabilium universorum semina in exoptatam messem promoveant. Hunc etiam, quo nobis maxime subsit officiosus, in eas distributum esse voluimus partes, quae sensibiles, mediocris dimensionis, non excellentis nec diminutae perspicuitatis, diversae, differentes, ordinatae, congruentibus sepositae seiunctaeque intervallis, ad humanorum brachiorum elevatorum altitudinem et extentorum amplitudinem, adiectivatae animataeve, exquisitarum [1v] formarum numero adcommodatae, iterum iterumque lustratae existant. Non vulgari tibi praesto erit emolumento, si affabre ipsum divisionum portionibus distributum concipias. Sic Thalmutista Solymam in quattuor latera orientis, aquilonis, austri et occidentis divisam, primo eiusdem laterum singula ad duodenarium multiplicanda numerum, in tres patriarcharum nominibus insignitas portas subdividit, moxque in atria duodecim, quorum singula domorum duodenarium complectuntur, quarum singulae quattuor constant ordinibus, quorum quique duodecim ad summum referunt cubilia, quae tandem vel quattuor angulos, vel etiam in quattuor mediantibus lateribus intersituata recipiant, certo ingressum facit ordine.

DE CAELO,

qui secundus est Sigillus.

Quo caeli imaginum series insculpatur et ordo, sphaera primum in quattuor circumferentiales angulos rectos duobus se circulis magnis intersecantibus divisa, totidem distinctas aequales offeret portiones, quarum quaeque perquisiti, inventi atque retinendi locum situmque ponit ob oculos. Quod si quadrantum singulos in geminas libeat subsecare partes, omni procul dubio divisionis multiplicato opere fiet ut minus in proposito principaliore gravere. Ipsa quidem tribus magnis circulis se ad angulos rectos [2r] inter secantibus delineata occurrens, octo circumferentialium triangulorum spacia suppeditabit aequalis, in quibus tu postea quid ad cuiusque basim, quid ad conum, quid ad laterum quaeque positum sit, per dextri, sinistri, superni infernique differentias contemplabere.

DE CATENA,

ubi tertius est Sigillus.

Ordinate querenti per patrem ordinem proles inventio inventique retentio suppeditatur. Ne qua vero partes dissolutione desiliant, et quo ex unius adeptione alterius proxime consequentis adeptio prodeat, ita in se se complectentes cyclos commigrabunt, ut antecedentis in cauda caput explicetur consequentis. Sit id, ut fieri potest, in elementorum consequentia manifestum: AB. BC. CD. DE. EF. FG. GH. HI. IK. KL.

DE ARBORE,

ubi quartus est Sigillus.

Si ea ratione simplices conceptus aggregaris, ut in ramos, ramusculos, frondes, flores fructusque repullulent, nihil prorsus interesse videtur, si uti catenam, sive uti arboris stipitem conceperis. [2r] Eius progressum et usum coordinata, ut vides, insinuent elementa.

???????????????????????????? L
?????????????????????????? l K l
???????????????????????? l k I k l
?????????????????????? l k i H i k l
???????????????????? l k i h G h i k l
?????????????????? l k i h g F g h i k l
???????????????? l k i h g f E f g h i k l
?????????????? l k i h g f e D e f g h i k l
???????????? l k i h g f e d C d e f g h i k l
???????????? ---------------------------------
???????????????????????????? B
???????????????????????????? A
?????????????????????????? -----

DE SYLVA,

ubi quintus est Sigillus.

Coëunt plurimae arbores in sylvam, porro haec connexionem quidem partium retinet; homogeneam vero univocamque illarum seriem, ni transplantatae in proprios specierum distinctarum ordines digerantur, non admittit; ac. cf. fg. gm. mk. kb. bd. dh. hf. fl. li. Deinde in alia plaga aliter: bf. fk. km. Et deinceps similiter in diversis aliisque plagis diversimode et aliter (catena in arborem et arbore in silvam commigrantibus) ordinabu8ntur.

DE SCALA SEV GRADIBVS,

ubi sextus est Sigillus.

Scala haud alio quam praesenti elementarii gradatione hactenus inspecta sit.

????????? AB. bc. cd. de. ef. fg. gh. hi. ik. kl.
????????? AC. cd. de. ef. fg. gh. hi. ik. kl.
????????? AD. de. ef. fg. gh. hi. ik. kl.
????????? AE. ef. fg. gh. hi. ik. kl.
? ????????AF. fg. gh. hi. ik. kl.
????????? AG. gh. hi. ik. kl.
????????? AH. hi. ik. kl.
????????? AI. ik. kl.
????????? AK. kl.
????????? AL.
????????? ---------------------------------------

DE INSERENTE,

ubi septimus est Sigillus.

Ut modo in hunc, modo in illum intendentes ordinem, hic arbori per catenam, vel catenae per arborem, per campum, perque haec caeteraque caeteris, omniaque omnibus adcurramus, rationabilis multiplexque causa nimirum efficiet. Innumerabilibus siquidem modis dum haec illis, aliaque aliis succedunt, inque certam disponuntur speciem atque continuantur, per plures universosve sigillos tua te solertia poteris ad concupita captanda promovere.

[3v]

DE AGRICOLA,

ubi octaves est Sigillus.

Certus agricola si campum cuius est dominus non destituat, vix unquam tua te fallet expectatio. Animam ratiocinantis perpetuo unitam proprio subiecto, pro diversarum formarum adventantium occasione diversimodo se gerentem, adque specierum quarumcumque productionem convertibilem, longeque vivacius quam alibi institutum adiectivum subiectum rerum nobis subministrantem occursum, agricolam appello.

DE TABVLA,

ubi nonus est Sigillus.

Per ordinatum elementorum combinatorium tabula perfici etiam aliis consueverat, dum ab abstracto ad accusatorem, ad adversarium, ad aëreum, ad afflictum, ad agglomerantem, ad aheneum, ad Ayrolanum, ad altum, ad Amblartum, ad anthropophagum, caeterosque per filum sibi succedentes, suis casibus atque gestis significatores, fieret accessio. Hic abstractus virentem complexus arborem, adversarius dolore affectus, agglomerator congregans, diversa mihi per ordinem insinuarunt accidentia.

[4r]

????????? AF | ab. eb. ib. ob. ub.??????? ba. be. bi. bo. bu.
????????? BG | ac. ec. ic. oc. uc.??????? ca. ce. ci. co. cu.
????????? CH | ad. ed. id. od. ud.??????? da. de. di. do. du.
????????? DI | ae. ee. ie. oe. ue.??????? ea. ee. ei. eo. eu.
????????? EK | af. ef. if. of. uf.??????? fa. fe. fi. fo. fu.
????????? ---------------------------------------------------

 

DE COMPAGINATORE

ubi X. Sigillus.

Compaginator est qui distinctos campos atriave, ceu folia quaedam segregata seorsumque posita, artificioso quodam nexu consuit, quod tunc sane praestat, cum agricolam vel aliud adiectivum aliamve utcumque formam, quae subiecti communis unius erat extremum, alterius ubicumque positi (pro voto) principii indicem efficiat.

DE VEXILLO,

ubi XI. Sigillus.

Ideo vexillum dicimus, quia pro exigentia vocis aut rei, ad idem referendum multos paucosve, plures paucioresvo valebis intelligere atque destinare. Hinc non unus tibi inserviat Plato, Aristoteles et Diogenes, neque unus adsit Pyrrhonianus, Cynicus et Epicureus, sed affines, similes proportionalesque multi.

DE ZEVXI SEV PICTORE,

ubi XII. sigillus.

Suis cum insigniis atque circumstantus astrictas imagines in subiecti partibus plurimis, in quibus [4v] quippiam inscribere possit ratiocinantis animus, apposui. Sic mihi Teucri Babylonici imagines centum trium millium propositorum suppeditant lectionem.

DE PHIDIA SEV SCVLPTORE,

ubi XIII. Sigillus.

In proprias sedes subiectum commune atque totale distinxi, quae quidem easdem in sua domo perpetuo immorantes imagines quasdam retineant, quo diversorum peregrinantium attactu diversimode sonent. Ibi forma subiecto adveniens penes locales situalesque differentias, nec non per varias partes et secundum varias habitudines considerato, consistentia per subsistentia quinque multiplicare faciet elementa; vel si subsistentis ibi perstare libeat elementi notam, fiet ut elementum quintuplex per caeterorum elementorum signa formationem concupitam recipiat.

DE DAEDALO,

vel XIV. Sigillus.

Quod Phidias in verbis praestitit, in intentionibus perque intentiones notatis rebus Daedalus exerceat. Organa igitur utensiliaque plurima institui, quibus, in quibus, per quae, ad quae et circa quae, vel per catenam, vel per arborem, vel per campum, vel per aliud quippiam ordinibus occurrentia certis, de instrumentorum centenario [5r] operum eliciat centeniarium, et de eorum numero caeterorum quorumlibet numerum consequenter.

DE PROPAGATORE SEV PERSONARIO.

XV. Sigillus.

Inspexi atria quinque, de quorum primo prodlibat homo, qui in secundo de capiti adaptabilibus unum eligebat de pluribus, in tertio de inducmentis corporis unum, in quarto determinatam sibi perscribebat operationem, in quinto certum de pluribus casum perpetiebatur, in sexto quemdam de multis adsistentibus hominem determinabat, in septimo puerum, foeminam vel brutumi ad opus quoquo pacto concurrens sortiebatur; quae quidem omnia, vel simpliciter vel Phidiae operibus complexe capta, ad quantumlibet multipartitas atque varias referendas complexiones (et si libeat quandoque conceptus) conferunt.

DE NVMERATORE,

qui est XVI. Sigillus

Inter omnia, quid melius numero suppeditabit omnia? Non modo ex ipso, sed et ipse est intelligendi modus; ipse omnia includit proportionabilia; ipsum in omnibus et in ipso omnia licet contemplari; hic substantia quaedam rerumque [5v] primum exemplar est Pythagorae; hic in praesentiarum non ordinem conceptandorum retinendorumque modo, sed et (si phantasiabilis effingatur) ipsas retentas atque numeratas obiectare valebit ordinatorum formas. Adsumat igitur diversam pro decadum diversitate materiam, ut primam decadem det linum, secundam lana, tertiam corium, quartam lignum, quintam lapis, sextam crystallus, septimam ferrum, octavam aes, nonam argentum, decimam aurum. Adsumat etiam differentes (pro diversorum digitorum in decadibus diversitate) formas, ut columna unitatem, porticus dualitatem, tripes trinitatem, arca quaternitatem, sedes quinarium, mensa senarium, altare septenarium, lectus octonarium, patibulum novenarium, arbor denarium adferat. Aliis pariter pluribusque materiis atque formis, eodem similique pacto diversificatis, in innumerum numerata tibi extendere poteris subiecta.

Lineus 3. Crystallinus 53.
Laneus

13.

Ferreus

63.

TRIPES

Coriaceus

23.

Aeneus

73.

Ligneus

33.

Argenteus

83.

Lapideus

43.

Aureus

93.

 

[6r]

DE CENTVRIONE,

qui XVII. est Sigillus.

Nolani primam, Parthenopaei secundam, tertiam Capuani, Salernitani quartam mihi centuriam conflavere; dum in primam de singulis centuriis decadem perceptos amicos, in secundam imaginatos verosve fratres, in tertiam consiliarios, in quartam servos, in quintam pueros, in sextam gubernatores, in septimam doctores, in octavam concionatores, in nonam adversarios, in decimam condiscipulos convenire conciperem. Huiuscemodi mihi rerum significandarum subiecta, nunc quidem hic, nunc vero ibi, nunc haec, nunc vero illae, dispositione, motu, actu, habitu atque circumstantiis informata (eorum me nullatenus ordine praetereunte) pro exigentia dilatandi, amplificandi, distribuendi multiplicandique propositi venere in usum.

DE QVADRATO ENCYCLIO.

XVIII. Sigillus.

Quandoque dum ad latera quattuor stellarum primae magnitudinis, aliis secundae magnitudinis quattuor appositis, eâdem forma tertiae magnitudinis quattuor accessissent, quaternarium mihi primo migrabat in duodenarium, secundo duodenarium in 48narium extendabatur, tertio 48narium in 192narium amplificatum universae descriptioni deservisset, ulteriora pari adtentassem serie.

[6v]

Triginta Sigilli

DE BINARII CIRCVLARI ENCYCLIO.

XIX. Sigillus.

Habet A circa se B et C, B habet D E, C habet E F, D habet G H, E habet I K, F habet L M, G habet N O, H habet P Q, I habet R S, K habet T V, L habet X Z, M habet a b, N habet c d, O habet e f, P habet g h, Q habet i k, P habet l m, S habet n o, T habet p q, V habet r s, X habet t v, Z habet x z.

[7r]

DE COMPOSITO ET ELEMENTO.

XX. Sigillus.

Epigramma vel ode denarium mihi numeratum referebat. Ipsa in proprias distincta partes, primo sectionum libros, mox librorum capita, capitum subinde portiones insinuabant, dum universa generalisque materia ratiocinativos discursus, iique suas mihi promerent propositiones atque sententias, a quibus quid impedisset quominus ad incomplexos terminos fieret adcessio? ODI itaque primi, PROFANVM secundi, VULGVS tertii, ET ARCEO quarti, in tertia ipsa divisione, capitis intentionem patefaciebat, quibus sane intentionum signis cum elementorum vel primarum ex iisdem compositionum significata accommodarentur, facillimus ingenio ad ipsarum intentionum partes patuit aditus. Odii expresso indicio operarius per O significatus odisser, odissetque per D significatus didascalus, et per I notatus iracundus, vel unus alius de notatis iracundis, quorum modo hunc, modo alium (pro iisdem in eadem prima vel secunda vel tertia combinatione importunius repetitis elementis) in usum revocabam.

Solertera hic me reddidit quandoque urgens necessitas, ut vel elementa in composita migrare atque extendi, vel haec in illa perstringi contrahique permittorem. Sic enim membrana propositas minus sufficiens scripturae aliam sibi [7v] connecti requirit, vel se nimium capacem angustari decurtarique magis.
Formarum multiplicationem ita mihi quandoque comparabam, utpote cum semel mihi elementum vel combinatum per hominem mihi propositum significant, mox vel per eundem aliter aliterque insignitum, vel melius per operantem eiusdem nomenclaturae alium, aut foeminam aut brutum aut inanimatum quippiam (quod ad idem vel idem elementum figurandum significandumque fuerat ordinatum) ipsum subinde consequens aucupabar.
Hic iam cum res rebus connecterentur, ne quasi in confusam corporis massam membra coalescerent, capita quaeque numeris illustrando, insigniendo, veluti inter cohortes, quae non suum modo, sed et suorum ordinem efficacius referrent, prominentiora constitui.

DE ROTA FIGVLI.

XXI. Sigillus.

Duarum praeceptionum connexione quam optime succedens artificium adipisceris. Si inquam pro centum vel mille patribus seu capitibus, cum suis natis, corporibus atque membris distinguendis, centum animata subiecta aliqua de praedictis serie in ordinem digesta praeappararis, in quibus do quo ratio est habenda prosequutum negotium intelligatur. Haec vel numeratoris numeros aut alterius cuiusque ordines percurrentia, capita in membra, [8r] membraque in proprios distribuent articulos. Quid enim? Nonne si de centum hominibus successive singuli centum diversificata lustraverint cubilia, decies tibi mille substernent intentiones, quas si duplicare cupias sola totidem cubilium additione, vel hominum multiplicatione perficies? Nonne et in ipsis, sicuti materiae materiis subordinantur, ita et hominibus homines tamquam servos vel amicos vel successores, vel similibus relationibus domos domibus, atriaque atriis subiicere valebis? Numquid non et haec ultima percepta, ut variis ordine quodam subiecta casibus, materiam tibi longe uberiorem et ad inquirendum et ad inveniendum et ad retinendum suppeditabunt?

DE FONTE ET SPECVLO.

XXII. Sigillus.

Non dabitur omnibus istam adire Corinthum. Unicam in unico scientiam subiecto contemplabar. Eius enim quot fuerant praecipuae partes, totidem praecipuae ordinabantur formas, quotque secundariae partium portiones, totidem primariis secundatiae formae adnectebantur. Ad instar igitur artis, quae Cabalisticus auditus intitulatur, non subiectorum, praedicatum utriusque generis et quaestionum modo, sed et actionum et passionum, organorum, comitum, principum et servorum certum mihi numerum comparabam. Haecque erant per quas successive scientiarum et aliarum facultatum particularia subiecta, tanquam per eadem afficienda deducebam. [8v] Horum quidem signa per certa, determinata inque ordinem digesta loca dum praesentarentur, eorum significata pro nostro libito, eorumque ratione meliore, ad alia atque alia conceptacula referebantur. Quod si propositis in quibusdam materiae amplitudo subiectique capacitas simplices formarum vicarias absorbuisset, nos illas invicem commixtas, combinatas ad subiecti expletionem repletionemque in innumerum etiam deduxissemus.

DE EMPIRICO.

XXIII. Sigillus.

Ad varias domos varios referebam laborantes, eas inquam domos, in quibus horti, horres, apothecae, hypocausta, coquinae, in quibus olera, fruges, condimenta, balnea, cibi praeparabantur atque potus. Hic etiam in angustiore pro rei exigentia spatio cuique necessaria et ad quemque conferentia promptius occurrebant. Haud tamen pro numeri mensuraeque cuiusque ratione minime dissimulanda, solertia studiosa non providente. Ibi vero seorsum ab aedibus extabat atrium, ubi malesuada fames et turpis egestas, luctus et ultrices posuere cubilia curae, quae quidem omnia ideo per hortos et pomeria physicorum, magorum circuitus et Daedaleas manuducehantur officinas, ut iisdem proficua atque convenientia evellerent, decerperent, legerent, caperent atque compararent. [9r] Sic enim talibus freti muneribus, qui ripae ulterioris tenebantur amore, tristes Stygis undas transvadantes, in fortunatos incolumitatis campos appellebant.

DE ALEA.

XXIV. Sigillus.

Siquidem aleae nullus apud empiricum, fontem, speculum, figurum caeteraque, nec in campo, nec in caelo, nec in encycliis caeterisque locus vacat, machinati sumus haec ulteriora, quae talibus valde videntur adcommodata, quae nedum moram repetendarum sedium non patiuntur, sed et in ordine proiicientium incerta, indefinita inconstantiaque existunt. Ita igitur principio providebam, ut proiectorem Pontificis, Mortis, Lemuris, Daemonis, Fortunae, mitratus ungeret, falcigera feriret corniger pulsaret, tibicen obtunderet, rota promeret; quae omnia aliis munita functionibus in sequentibus concursibus in proiectores afficerentur. Deine diversa diversis destinabantur conflictibus triclinia, quorum singula quattuor animata continentia subiecta, ex eorundem accidentibus quattuor colludentum proiectiones adsignificarent, dum suis vicibus hic rex spectrum collocat, senex cubat, mors emetit, regina comprimitur. Ibi vero et alibi regina, mors, senex, rex atque caeteri similiter adventant atque aliter. Nescio [9r] an minori effectum fuerit sagacitate, ut decem vel plurium conflictuum ordine Mors primo decalvans, 2. obcaecans, 3. edentans, 4. suffocans, 5. iugulans, 6. confodiens, 7. eviscerans, 8. castrans, 9. manus amputans, 10. prosternens inducatur; Fortuna primo coronet, 2. clarificet, 3. propinet, 4. intorqueat, 5. inauret, 6. palliet, 7. infarciet, 8. connubat, 9. annulet, 10. insoliet; caeterique simili propria compleant ordine denaria.

DE CAELO,

qui XXV est Sigillus.

Erat mundanae aeternitatis figura, circumgyrantis terrae typus, duorum sibi ultro citroque obsistentium principiorum nota, caeteraeque complexarum intentionum quamplurimae delineationes atque descriptiones. Harum cum singulas inspexissem, in campum vel centurionem vel aliud quippiam, in quo adversantum collimantium iaculis minime deperdendis obiicerentur, referebam. Adversus ergo terrae vertiginem erat quod ‘Oceanum interea surgens aurora reliquit’; pugnabat contra animae inmortalitatem, quod ‘Formosum pastor Corydon ardebat Alexin.’ Ibi Oceanum magnitudinis, Interea naturalis facultatis, Surgens lunaris symboli, Aurora veligeras remitaeque ratis, Reliquit indigentiae medium referebant; hic Formosum instabilem continuoque variabilem concipiebam, Pastor se mihi dissolubilem obiectebat, Coridon corporeo mancipatus aderat specimini, quod Ardebat contrariorum exprimebat concursum, Alexin passiva materialisque potentia obtinebat. Quandoque vero ubi iaculator idem in plures diversasque veritatis turres argumentorum tela intorqueret, invabat non in oppugnandorum castrorum, sed impetentium arietum et volitantium iaculorum ordinem respicere. Curabam ut in eodem campo ordinate sui ictus suos sequerentur nunc in istud, nunc vero in illud collineantes iaculatores. Hinc mundum aeternum referebat quod Oceanum quattuor autem adventantium telorum, primum quod Interea, secundum quod Surgens, tertium quod Aurora, quartum quod Reliquit. Iacula in animae immortalitatem caput metri succedentis consequebantur.

DE CIRCAEIS CAMPIS, HORTIS ET ANTRIS.

XXVI. Sigillus.

Facile visa species cum figura formaque, quae circa est, sensus interioris occurrit facultati, facillime vel possumus locum certis destinare speciebus, vel certas locis species ita addicere, ut cum fuerit opus, qualitatis eiusdem ratio, de eiusdem ad determinatum locum relatione, designata prodeat. Hinc evenit, ut sensibilibus speciebus effigiatos numeros, omnibusque locis iuxta specierum pluralitatem pluribus adscriptos experimur ab opere graviore maxime naturalem relevare facultatem. [10v] Ut si in Rota, quam Fortunae appellant, Itali ad denarium, Galli ad vigenarium, Hispani ad trigenarium numerum referantur, quorum particulares certis insigniis actibusve decadum partes insinuent, etiam si non ut subsequens regulata multiplicatione quattuor numerorum constet differentiis. Circaea etenim manus, e regionibus varus varias simplicium decerpit, evellit colligitque species.

DE PEREGRINO

[11r]

DE PEREGRINO,

qui XXVII. Sigillus.

Decem communia subiecta potenti varietate formata quandoque institui, quorum singula 24 vel plura vel pauciora partialia complecterentur, ut haec ipsa primus perlustrans peregrinus ita occurrentibus utensilibus se gereret et afficeretur, ut me ad alicuius primi ordinis vel contemplationem vel inquisitionem vel habitum promoveret. Pariter secundi secundus, tertii tertius, et ita deinceps caeterorum caeteri, quibus ad universa opera manus admoveritibus non est adeo prolixum variumque propositum, quod vel intentionum catena vel circumstantiarum appositione vel socio seu vicario succedente non attingant, exaequent vel exuperent. Hinc Aristoteles aliter in subiecta affectus quam Plato fuerit, alia vel per se vel per comitem enunciabit. Seaus item Physicus, secus Logicus, secus Metaphysicus aderit. Quod si capitum significativa partialia subiecta in proprias libeat resolvere portiones, hominem taliter affectum vel agentem ad aliud subordinatarum mansionum commune subiectum referas, in quo significativas impleat functiones. Si vero et partitum exigas particulas, domum domo, campum campo, theatrum theatro subordina, uti Iuris periti libri in titulos, tituli in leges, leges in §§ resolvuntur.
[11v]

Peregrinatur Aristoteles per atrium primum.

A. B. C. D. E. F. G. H. I. K.

A. Ipsum deducitur per atrium secundum.

a. b. c. d. e. f. g. h. i. k.

a. ipsum commigrat per atrium tertium.

I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX. X.

I. discurrit per atrium quartum.

1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10.

 

DE CLAVSTRO CABALISTICO ET TEMPLO.

XXVIII. Sigillus.

Habes duo et viginti claustra atque templa, vice duorum et viginti elementorum, quorum singula 22 sedibus, quas recipiunt, totidem eademque dabunt eodem ordine, quae dabant elementa; a quibus, si ad 22 artes et artium singularum 22 gestus procedatur, trium quattuorve radicalium vires delitescent.

[12r]

 

A claustrum Regis.
B claustrum principis.
C claustrum ducis.
D claustrum comitis.
E claustrum praesidis.
F claustrum iudicis.
G claustrum consiliarii.
H claustrum senioris.
I claustrum actoris.
K claustrum seeretarii.
L claustriun satellis.
M templum Pontificis.
N templum sacerdotis.
O templum prophetae.
P templum doctoris.
Q templum lectoris.
R templum cantoris.
S templum sacristae.
T templum lampadarii
V templum corbonarii
X templum ostiarii.
Z templum custodis.

In claustro regis A sunt 21 reges, quorum B degtadatur in principem, C in ducem, D in comitem, caeteri similiter in caeteros. In ipso degunt aurifices uno actionis genere, et 21 specialibus operibus. In claustro principis B sunt 21 principes, quorum A exaltatur in regem, C exaltatur in ducem, D degradatur in comitem, E in praesidem, caeterique in caeteros. In claustro ducis C sunt 21 duces, quorum A exaltatur in regem, B in principem, D in comitem degradatur, caeterique similiter degradantur vel mutantur. In ipso sunt impressores. In claustro comitis D sunt 21 comites, quorum alii exaltantur, alii degradantur, alii mutantur in templarios. In ipso sunt ferrarii 21 operationibus. [12v] In claustro praesidis E cum 21 praesidibus exaltatis, mutatis et degradatis sunt stabularii. Similiter in claustro iudicis, in quo milites, in claustro consiliarii in quo fullones; in claustro senioris, in quo bibliopolae, in claustro actoris, in quo musici; in claustro secretarii, in quo barbitonsores; in claustro satellitis, in quo crepidarii. In claustro pontificis sunt 21 pontifices, quorum A mutatur in regem, B in principem, C in ducem, caeterique in caeteros. In ipso degunt cauponae cum 21 operibus. In templo sacerdotis sunt 21 sacerdotes, quorum A exaltatur in regem, B mutatur in principem, C in ducem, D in comitem, aliique in alios. In ipso sunt pincernae. In templo prophetae 21 prophetae, quorum A coronatur in regem, B in principem etc. In ipso sunt laniones. Ita modo suo cogitandum in templo doctoris, in quo pastores; in templo lectoris, in quo agricolas; in templo cantoris, in quo olitores; in templo sacristae, in quo lusersa; in templo corbonarii, in quo magi; in templo lampadarii, in quo lictores; in templo ostiarii, in quo pictores; in templo custodis, in quo voluptuarii.

DE COMBINANTE,

qui XXIX. Sigillus.

Tria haec combinationum genera proponuntur, quorum primum habet consistens elementum quod alterum persistens praecedit; [13r] secundum contrario se habet ordine; tertio est, in quo inter antecedens atque consequens adsistens liquidatum, vel illiquidatum medium persistens suscipitur aliud. Nulla quidem in primi secundique formatione difficultas apparet, in tertio vero taliter instituimus, ut quintuplici situs differentia quintuplex persistens medium in sequenti combinatorio captetur.
Bb. bc. bd. be. bf. bg. bi. bk. bl. bm. bn. bns. bnt. bp. br. bs. bt. bv. bx.
Cb. cc. cd. ce. cf. cg. ci. cl. cm. cn. cns. cnt. co. cp. cr. cs. ct. cv. cx.
Simile iudicium est de caeteris elementis combinandis; in operatione quoque quintuplici operis locali differentia providendum duximus, sicut primo combinatorio differentia triplex liquescentia LRN insinuabat.
Primi generis combinatorium in imaginatis 22 fratribus perficiebatur, quibus quintuplex adveniens differentia concomitans promebat elementum. Secundi generis combinatorium in imaginatis quinque amicis 22 qualitatibus vel circumstantiis adfecti secundum combinationis notabant elementum. Tertii generis primus ordo fiat de devinctis, 2. de aegrotis, 3. de claudis, 4. de caecis, 5. de barbiferis, 6. de signatis, 7. de atris, 8. de candidis, 9. de lividis, 10. de mundis, 11. de caelebibus, 12. de rivalibus, 13. [13v] de officiosis, 14. de gloriosis, quibus habetur signum prioris in combinatione elementi. Ad secundum vero combinationis elementum promptius habendum, ad A pertineant magri, ad B oves, ad C lunatici, ad D magi, ad E invidi, ad F fures, ad G gulosi, ad I iracundi, ad L superbi, ad M simulatores, ad N mercuriales, ad O libidinosi, ad R canini, ad S serpentini, ad T homicidiae, ad V ociosi, ad X castrati, ad Z tortyosi.
Combinatorium primum in negotiis hortensibus ruralibusque in quinque distributum genera versatur; aut enim circa olera, aut circa vineas, aut circa segetes, aut circa fructus, aut circa ligna perficitur; ut alia ad primum, alia ad secundum, alia ad tertium, alia ad quartum, alia ad quintum subsistens referantur.
Combinatorium secundum totidem supposita exigit pro totidem combinatoribus designandis. In quinque igitur genera distribuantur, ut haec quidem circa cibum, haec circa indumentum, ista circa ornatum, isthaec circa aedificia, illa circa aedificiorum versentur ornamenta.
Combinatorium tertium quattuordecim combinationum continet ordines, quarum prima versetur circa musicales actiones, 2. circa studiosas, 3. circa metalla, 4. in lapidem, 5. in merces, 6. in lusus, 7. in militiam, 8. in iudiciariam, 9. in sacrificia, 10. in medicinam, 11. in vecturam, 12. in latrocinia, 13. in magica, 14. in ligamenta.

Restat de duobus subsistentibus combinatorium:

[14r]

Aa Ea Ia Oa Ua
Ae

Ee

Ie

Oe

Ue
Ai Ei

Ii

Oi

Ui

Ao

Eo Io Oo

Uo

Au

Eu

Iu

Ou

Uu

Primi combinatorii hortensia negotia Ba. Ca. Da: seminum eductio, ventilabrum, cribrum, pulvis, semen, planta, fasciculus, lapis, canistrum, lympha, ligo, inneus, ascellus, uncini, scopa, linea, testa, flores. Vinitoris gesta Be. Ce. De: Plantatio, extirpatio, collectio, calcatio, pressio, occatio, putatio, vindemia, pali, fasces, frondes, corbes, utres, vinacia, faeces, asellus, utres, dolium, vinum. Frugum conditiones Bi. Ci. Di: satio, aratio, trituratio, eventilatio, area, falx, currus, manipulus, saccus, asinus, cribrum, vomis, excussorium, stimulus, iugum, aratrum. Arborum tractatio Bo. Co. Do: extirpatio, plantatio, putatio, insitio, incisio, coniugatio, lectio, axcussio, rigatio, subtensio, oneratio, exoneratio, sporta, lapis, fovea, fructus. Lignorum contrectatio Bu. Cu. Du: truncatio, sectio, decorticatio, serra, fascis, pyra, dola, securis, lectus, sedes, mensa, arca, solium, altare, columna, tabula, tabulatum.
Secundi combinatorii circa cibum sunt Ab. Ac. Ad: olla, sartago, cacabus, craticula, veru, patella, ignis, mensa, pincerna, pistor, pastillarius, vomens, [14v] frangens, comedens. Circa indumentum Eb. Ec. Ed: linum, filum, tela, vestis, tundit, mundat, filat, convolvit, orditur, texit, scindit, suit, expulverat, plicat, dilacerat, induit, exuit, cardinat. In corporis ornatum Ib. ic. id: manus, facies, caput, pedes, dorsum, barba, ungues, digiti, pecten, speculum, scopa. In aedificia Ob. Oc. Od: arena, lapis, calx, picus, marra, scalprum, scala, fulcrum, ruina, fundamentum, paries, tectum, trabs. In aedificiorum ornatum Ub. Uc. Ud: gypsum, color, frondes, tapeta, aurum, papyrus, puella.
Tertii combinatorii Musicus Bc: campana, nola, tympanum, cornu, cithara, testudo, lyra, tibia, crepitaculum, urceus, trenula. Studiosus Cb: compaginatio, scriptura, lectio, ordinatio, evolutio, mathesis, physis, grammatica, logica, rhetorica. Minerarius Db: tundit, cudit, limat, contundit, ignis, aqua, folles, folliculus, lima, incus, carbo. Lapidarius Fb: excavat, frangit, iacit, levigat, tingit, struit, concoquit, attollit, ordinat, scalpit, portat. Mercator Gb: olera, triticum, linum, pannum, vasa, oleum, cultri, panes, vina. Miles Id: lorica, hasta, ensis, pugio, catapulta, arcus, balista. Iudex Lb: apprehensic, examinatio, consilium, tortura, iudicium, manicae, compedes, flag., auricula, manus, laqueus, rota, ignis. Sacerdos Mb: orat, benedicit, accendit, lustrat, sacrificat, baptizat, exorcizat, excommunicat, communicat, caedit, offertorium, crux, idolum. Lusor Nb: paxilli, aleae, trochus, palus, saltus, lucta, pila, calculi, [saltus,] cursus. Medicus Pb: pulsus, sanguis, ignis, oleum, terra, pharmacum, [15r] extentio, cubatio, fricatio, expurgatio. Vector Qb: arca, dolium, lectus, lagena, corbis, currus, liber, senex, vetula, puer. Latro Rb: percutiens, nudans, feriens, torquens, puella, galerus, porcus, ovis, pallium, crumena. Magus Sb: signum, [thus,] nodus, holocaustum, imago, lemur, ignis, baculus, thus, lymphae lustrales, pentagonus. Pastor Tb: pera, baculus, lana, lac, lupus, ovis, canis, capra, bos, porcus. Venator Ub: caper, vulpes, cornu, aper, cervus, canis, ursus, leo.
Ad istorum numerum si tamquam semimathematicalia subiecta velis varie per artificium efformata referre, non modicum videberis lucratus. Habeat igitur musicus multiplicem arcam, studiosus tabulatum multiplex, minerarius multiformem lectum, caeterique varie efformata mensam, altare, sedem, brutum, foeminam, vas, offendiculum, obicem, caeteraque quibus appositis idem quod animata designant, consignificetur. Adde ad optimum usum sive radicalium punctorum, sive plurium caeterorum huiusmodi, istam subsistentium elementorum cum subsistentibus aliis elementis combinationem. Iustituebamus enim iuxta radicalium significatores quinque adsistentium genera, quae vel 25 differentiales sibi species adsciscerent, vel de quinque materiis 25 formas educerent. Extabant igitur absoluta quinque AEIOV, quae modica differentia se magna prodere poterant aut parva; subindeque ad duplicis consequentis punctuationis expressionem duobus aliis adnectebantur singula caeterorum quattuor, sictit iisdem A primum adnexum vides.

Aaa Aea Aia Aoa Aua
Aae Aee Aie Aoe Aue
Aai Aei Aii Aoi Aui
Aao Aeo Aio Aoo Auo
Aau Aeu

Aiu

Aou

Auu

 

DE INTERPRETE,

qui XXX. est Sigillus.

Interpreti primo ad elementorum numerum viros 22 sigillatim referendos decrevi; secundo illorum singulis atria vel domos 22, quas denominarent, adtribui; tertio atriorum vel domorum singula in sex cubilia, quae ordine quodam, 22narium complerent tertium, distinxi, ut virum in quibuscunque cubilibus repertum, trium semper elementorum ex loco quidem praesentatorem, ex activo autem, passivo neutroque gestu significatorem efficerem et interpretem. Figuram quoque institui, in qua primo ex atrii nomine, 2. ex nomine cubilis, 3. ex nomine praesidis inspecto, tria designata inspicerem radicalis. Ipsa quidem quadrata est et 22 ordinibus in 22 partes divisis constans, in quibus notae diametraliter appositae per planum ad dextrum sinistrumque relatae ipsum quod primum in atiio supponitur elementum notant, sursum vero atque deorsum ascensu descensuque respicientes secundum quod a singulis cubilium desumitur elementum designant, singularis vero nota, quae in figurae margine cernitur adfixa, praesidem virum refert. Ibi vel a cubilis intentione ad intentionem atrii et praesidis, vel ab intentione praesidis ad intentionem atrii et cubilis, vel ab atrio ad cubile et praesidem, vel a cubili ad praesidem et atrium, vel a praeside ad cubile et atrium, vel ab atrio ad praesidem et [16r] cubile procedere voleus, non modo tibi interpretem comparabis, sed et maiorum omniumque (si quos habet Cabala) mysteriorum scrutatorem contemplatoremque te poteris efficere.
Non minus exquisitam ad captandum interpretem denuo comperi rationem. Quandoquidem trecentae et septuaginta septem de primis duabus radicibus combinationes agnoscunt Cabalistae, iccirco totidem viros earundem significatores certa serie institui, iisdemque propria atria, domos et cubilia in tot partiales distributa sedes destinavi, quot ipsi pro tertia designanda radice susciperent operationes. Quod ut firmius praestarem et accuratius, talia perpetuo sedibus adieci, qualia designandum elementum referre valeant. Ad universalem autem interpretem viris, virorum insigniis, insignitorum actionibus, agentium adsistentibus atque circumstantibus, ordinatum (prout idiomatis exigit ratio) combinatorum perfeci, quibus seculo expeditis patriam, in qua actionum supposita de primo in secundum actum prodirent, elegi; ibidemque ad locum proprium, agentem, actionem actumque contraheus, ex adiective vel substantive, antecedenter vel consequenter vel concomitanter appositis, substantiam vel accidens, rem vel intentionem, actionem vel passionem, vel aliam quamcumque referendam intentionem ob oculos apponere novi.

TRIGINTA FORMARVM NON SENSIBILIVM
DE SENSIBILIBVS DEDVCTIONES.

Praepositis adde quod naturales vel in naturalibus per artem effinctae formae, de externo in internum [16v] sensum irrepentes, et accurata quiditate, magnitudine, multitudine, habitudine ad subiectum, ad continens applicatione, activitate per omnia, motivitate in alia, mobilitate ab aliis, ordine ad alia, situatione cum aliis, nec non aliorum possessione, consistentia, circumstantia et adsistentia excogitatae, triginta modis aliae deducuntur ex aliis, quorum quindecim simplices, totidem vero conversivi existunt.
Primum quindenarium: 1. de habitu externo in internum habitum, 2. de operatione in facultatem atque potentiam, 3. de medio et finito in extremum et infinitum, 4. de insigni in insignitum, 5. de hieroglyphico in suum connotatum, 6. de metaphorico in suum naturale, 7. de instrumento in artificem, 8. de habente in possessum, 9. de locato in locum, 10. de contemporaneo in tempus, 11. de modificato in modum, 12. de specie in genus, 13. de proferente in prolatum, 14. de verificante in verificatum, 15. de accidente in substantiam.
Secundum quindenarum: 1. de propria passione in subiectum, 2. de simili in consimito, 3. de proportionale in comproportionale, 4. de relativo in correlativum, 5. de effectu in caussam, 6. de continenteo in contentum, 7. de parte in totum, 8. de subalternato in subalternans, 9. de contrario in contrarium, 10. de principali in reductivum, 11. de antecedente in consequens, 12. de concomitante in comitem, 13. de commutante in mutatum, 14. de invertente in inversum, 15. de capitis additione diminutioneque in corpus.

AD CAELVM,

quod est secundus Sigillus.

AD CATENAM

AD CATENAM,

ubi tertius est Sigillus.

AD QVADRATVM ENCYCLIVM

AD QVADRATVM ENCYCLIVM,

qui est XVIII. Sigillus.

AD BINARII ENCYCLIVM

AD BINARII ENCYCLIVM,

qui est XIX. Sigillus.

AD ROTAM FIGULI

AD ROTAM FIGULI,

quae est XXI. Sigillus.

AD PEREGRINVM

AD PEREGRINVM,

qui est XXVI. Sigillus.

Ad XXIX. Sigillus

Ad XXIX. Sigillus.

FIGVRA SIGILLI SIGILLORVM

FIGVRA SIGILLI SIGILLORVM

pro deductione et multiplicatione subiectorum et formarum.

Triginta Sigilli - 1

Triginta Sigilli - 1

Triginta Sigilli - 1

Triginta Sigilli - 1

Torna a Archivio: Testi magici

 

Contatta Ismaell
 
Per ogni problema la giusta soluzione. Contatta Ismaell per richiedere la consulenza necessaria a risolvere ogni tuo problema.