Contatta Ismaell
Per ogni problema la giusta soluzione. Contatta Ismaell per richiedere la consulenza necessaria a risolvere ogni tuo problema.
Magia sumitur multipliciter: communissime, communiter, proprie et propriissime. Primo modo pro omni genere scientiae et sapientiae; secundo pro scientia naturali, seu rerum naturalium in genere; tertio pro sapientia, quae complectitur triplex genus scientiarum realium cum triplici moralium et triplici rationalium; quarto pro aggregato habitu ex omnibus his vel pluribus, cum facultate mirabiliter cognoscendi vel operandi; et hoc dupliciter: vel per se, vel per aliud; et hoc tripliciter: vel per superiora, vel per aequalia, vel per inferiora; et hoc iuxta diversas circumstantias notatas et inclusas in significationibus decem quibus dicitur magus. Nos in praesentiarum intelligimus de Magia iuxta significationem qua proprius dicitur.
Magia est triplex: divina, physica et mathematica. Et ita dupliciter consideratur: vel ex parte subiecti, scientiae seu cognitionis, et ita absolute et simpliciter est bona; vel quatenus venit in usum scientis, et ita interdum bona est, interdum est mala, malam autem esse non intelligimus sub ratione scientiae proprie dictae (scientia enim quatenus scientia semper est bona et de omni et per se), sed sub ratione scientiae communiter dictae seu particularis noticiae, quatenus ad definitam materiam seu singularem contrahitur, quo etiam pacto in natura accidunt monstra non sub ratione naturae absolute et universaliter, sed sub ratione istius vel illius, in hoc vel in illo.
Omnis superstitio et improbitas, quae vel per se vel per accidens reducitur ad magiam et concomitatur illam, pertinet ad tertiam speciem, quae est mathematica…. [parole illeggibile M; om. C] Omnis enim error et peccatum versatur circa ea potissimum, quae a divino et naturali sunt aliena. Hic distinguendum est de mathematica secundum rationem communiter dictam, et hic mathematicum distinguitur per Arithmeticam Astronomiam, Opticam, Musicam etc.; alio pacto secundum rationem hic propriam, quae est secundum analogiam ad illam communem.
Magia mathematica media est inter divinam et physicam magiam, sicut mathematica simpliciter media est inter naturalem et metaphysicam. Distingue de medio.
Principium magiae est considerare ordinem influxus seu scalam entium, qua Deum in Deos, Deos in astra, astra in daemonas, daemones in elementa, elementa in mixta aliquid immittere comperimus etc.
Distingue de influxu. Influxus est duplex: essentialis et accidentalis; et hic intrinsecus et extrinsecus: primus influxus largitur esse, secundus vero modum essendi seu essendi perfectionem. Et hic notandum quod in hoc ordine alligata sunt superiora inferioribus, ut propitiantia, protegentia, moventia; alligata inferiora superioribus, ut obsequentia, obedientia. Item distinguendum est de ascensu et descensu istius scalae. Est vero duplex: contemplativus quo res cognoscuntur, et activus quo res fiunt. Et hoc fieri est duplex: principale quo videlicet etiam sunt, et accidentale quo fiunt accommodata nobis seu applicata.
Distingue item circa progressum lucis et tenebrarum, quae sunt in scala. Lux enim et tenebrae sumuntur dupliciter: uno pacto significant substantialiter, tunc lux significat actum, formam, tenebrae significant potentiam et materiam; vel accidentaliter, et tunc lux significat potentiam activam et perfectivam specierum, tenebrae vero potentiam passivam et perfectibilem subiectorum.
Iuxta tres praedictos magiae gradus tres mundi intelliguntur etc.
Hic distinguendum est de mundo secundum significationem communem, propriam et propriissimam. Primo modo mundus idem est quod universum, et hoc pacto est unus tantum, ut universitas est una absolute, secundum quam significationem dixit Parmenides et Xenophanes ens unum. Secundo modo mundus distinguitur, ut modo dictum, iuxta tria entis genera, quae ad unum genus reduci non possunt; intelligibile (enim), naturale et rationale differunt plus quam genere, hoc est non genere differunt, sed differentia sunt genera. Tertio modo mundus sumitur sicut apud Democritum, qui innumerabiles et infinitos intellexit, mundum unum accipiendo terram, alium lunam, alium singula astrorum, quorum non est definitus numerus.
Sumitur etiam mundus improprie et proportionaliter seu similitudinarie, ut homo dicitur mundus, quia partibus eius partes universi repraesentat, sicut et modo suo singula animalium et plantarum.
Hanc mundi distinctionem iuxta tria praedicta significata comprobant naturae veritas, ratio et divina revelatio: primum quia nihil est in mundo sensibili, quod ab archetypo non dependeat; secundum quia nihil est in intentione, quod non sit in rebus fundamentaliter;
Distingue fundamentaliter et realiter; fundamentaliter secundae intentiones, realiter ut primae. Secundae intentiones fundatae sunt in primis, logica est de secundis intentionibus adiunctis primis. Avicenna in L. De sufficientia.
tertium quia veritas veritati non contradicit et multoties haec distinctio in divinis libris reperitur.
In genere duplex est efficiens.
Ibi distingue de efficiente seu agente iuxta capita distinctionum. Item distingue de causa iuxta idem.
Elementum rerum omnium vere atque proprie est unum, proxime duo, proxime quatuor: una materia, duo contraria, quatuor prima et simplicia corpora quae posuit Empedocles.
Ratio. Quia principium materiale est unum tantum, utpote quod subest duobus contrariis, quatuor item primis corporibus, quae cum in invicem sunt transmutabilia, necesse est ut in communi quadam materia conveniant; quae enim invicem transmutantur, subiecto conveniant oportet. Est ergo primo unum subiectum, secundo distinctum in duo contraria veluti subiecta, ut ignem et aquam, vel solem et tellurem, tertio in quatuor, quorum duo sunt activa, duo vero passiva.
Quando ponimus duo elementa, non est dicendum calidum et frigidum accidentia, sed substantias et completas substantias. Sic solem et tellurem dicimus principia omnium particularium substantiarum seu specierum, ut facit Hesiodus, Virgilius et Parmenides.
Stultum est omnes operationes et effectus rerum naturalium referre duntaxat ad qualitates activas et passivas; sunt enim effectus animae et spiritus, qui nullam harum qualitatum recognoscunt.
Distinctio est in § VIII. Virtutum enim, quae de subiecto in subiectum deferuntur, aliae sunt sensibiles seu per qualitates activas et passivas, quae sensibus externis perviae sunt; aliae occultiores, quae sub actu cogitationis et imaginationis comprehenduntur, ut ea quae concupiscibilem et irascibilem facultatem attingunt. Primi generis qualitates per contactum quendam per se exuscitantur, secundi vero neque per se neque semper. Utrumque genus a compositis corporibus proficiscitur et in eadem illabitur, propter communionem spiritus et animae, non tamen propter corporeas qualitates utrumque, nempe eas quae principaliter sunt ab elementis, sed a qualitatibus, quae sunt in substantia animae et spiritus (quae si corpora sunt, alius generis esse ab illis oportet), proficiscuntur; quandoquidem tales qualitates non requirunt perpetuo approximationem subiecti ad subiectum, sed etiam sola imaginatione exuscitantur in subiecto. Unde tum anima interna, tum externa, cum in meditationem aliquam assurrexerit seu cogitationem, corpus suum alterat; quod tamen nemo dicit eam facere per contactum, quandoquidem substantia eius individua est, et eius potentiae non sunt corpora, neque corporum more insunt in toto et in partibus.
Quicquid immaterialiter est alicubi, est totum, non solum substantia immaterialis, sicut anima, quae tota in toto, et tota in qualibet parte, sed etiam et immateriales qualitates, sicut vox, et species rerum sensibilium delatae in oculos, et imagines in speculis et partibus speculorum. Itaque spiritus et spiritalia loco et subiecto non sunt alligata.
Disting. Anima est in toto tota, hoc est secundum essentiam et potentiam, non autem est in toto totaliter, hoc est secundum operationem et actum, quia non undique videt, undique audit, quia non ubique sunt organa videndi et audiendi; itaque non est totaliter, hoc est per omnia. Item distinguendum est de potentia, in potentiam primam et proximam. Potentia prima est ubi est animae essentia, potentia vero proxima est ubi sunt organa et media. Prima potentia est tota in toto et in qualibet parte, secunda vero in certis est et definitis partibus.
Nulla productio, nulla generatio est sine idea et sine cognitione, nempe efficiente, qui ad propositae ideae normam aliquid producit. Idea autem, qua homo generat hominem et leo leonem, non est separata, sed coniuncta ipsi leoni et ipsi homini; efficiens vero partim separatum est, partim coniunctum; materia neque separata neque coniuncta.
Cognitione] Disting. Quae est sensibilium sensitiva, intelligibilium intellectiva.
Item de efficiente, qui coniunctus est, anima et natura propria; separatum est, sol, astrum, aër.
Materia] Quae erat unum postea fit aliud, non autem quae erat in uno postea est in alio, et ipsa quia est cui formae coniunguntur, non quae formis coniungitur, non est ipsa quae accedit et recedit, sed cui aliquid accedit et a qua aliquid recedit accidentaliter vel substantialiter, mediate vel immediate, ipsa est substantia individua ante quantitatem, ante rationem partis et totius; unde in composito iuxta hanc rationem materiae, quae prima est et subiectum formae substantialis, non est accipere hanc et illam partem, quam in ipso composito est accipere, hanc et illam manum, hanc et illam capitis partem, et hoc brachium huic humero coniunctum.
Disting. de Idea. Idea tripliciter sumitur: ante rem, in re et post rem; primo modo propriissime, secundo modo proprie, tertio modo communitur loquendo. Idea ante rem est quae est causa rei producendae et principium existens ante ipsam, sicut forma canis est principium proximum quo hic panis convertatur in semen caninum, et forma hominis est causa qua idem panis ibi convertatur in semen humanum et producat hominem; et haec forma ante rem est duplex: universalis, quae est in virtute naturae universalis producentis, qua simpliciter homo generat hominem, et generaliter animal generat animal; et particularis, quae est in virtute huius et illius singularis subiecti naturalis, qua hic homo hunc hominem generat, hic canis hunc canem. Idea in re est quae reperitur in ipsis rebus productis, et habetur pars compositi. Idea post rem est quae reperitur in sensu vel intentione vel ratione vel intellectu abstrahentibus species a rebus.
Regulariter loquendo, ideae sunt entia metaphysica, vestigia idearum sunt entia physica, umbrae idearum entia rationis; prima proportionantur sigillis imprimentibus, secunda formis impressis, tertia apprehensis oculo vel sensu.
Idea universaliter secundum rationem universalem, in qua non est locus, motus et tempus (est enim forma extra subiectum); ut autem huius formae est exemplificatum est coniunctum materiae, facit seu producit formam physicam; ut autem est species abstracta et separata materiae secundum actum cognitionis sensitivae vel rationalis, sic perficitur tertium ideae genus quod est causatum a rebus naturalibus, quae dependet ab illis sicut secundum genus a primo.
Ex rerum experientia manifestum est omnem animam et spiritum habere continuitatem cum spiritu universi et anima, et non comprehendi a corpore, sed potius ab ipsa corpus comprehendi, sicut universaliter non materia formam, sed forma materiam complectitur.
Forma materiam terminat et continet, quia eiusdem est definire illam, quandoquidem illi dat et describit tum figuram tum magnitudinem; unde sicut alia est figura formicae quam canis, ita et alia est magnitudo.
Ratio. Anima non est alicubi tanquam in loco, sed tanquam in subiecto, et non ut pars integralis (quantitativa) sicut pars corporis est in corpore, sed ut pars essentialis (substantialis) sicut anima et corpus animati esse constituunt. Item non est alicubi (ut in ipso corpore quod vivificat) terminabiliter, sed terminative, hoc est quia terminat, non terminatur; 3. item non est circumscriptive, sed definitive; 4. item non inhaerenter, sed adsistenter.
Integrales partes sunt proprie loquendo quae faciunt maius, et proprie ea quae sunt partes quantitativae (integrare enim in proposito sumitur secundum conditiones praedicamenti quantitatis), partes vero essentiales sunt quae complent esset non magnitudinem tantum.
Anima per se et immediate non est obligata corpori, sed mediante spiritu, hoc est subtilissima quadam substantia corporea, quae quodammodo media inter substantiam animalem est et elementarem; ratio vero istius nexus est, quia ipsa non est omnino substantia immaterialis.
Disting. Materiale uno modo sumitur communiter pro omni eo quod est sensibile, ut vulgo appellant materialia quae sensibus ipsis exponuntur. Secundo communius tum pro ipsis elementis, tum pro natura in ipsis elementis, tum in his quae ex elementis sunt conflata. Proprie tertio materiale dicitur omne quod habet materiam tanquam partem sui. Quarto reductive (quia tribus praedictis modis principaliter dicitur) materiale dicitur quicquid habet commercium cum materia, nae accidentia omnia corporea, quae sunt circa corpora, materiale quiddam sunt et corporale, non quia sunt corpora et materia, sed quia circa corpus et materiam. Hoc modo etiam omnes formae substantiales physicae sunt materiales, et anima necessario est corporea et materialis forma, ut non negabunt etiam Peripatetici. Quod vero ad materiam, quae ad intrinsecam eius substantiam attinet, in praesentiarum non disputamus.
Omnia quae formam habent et materiam in se ipsis, sunt materialia; omnia physica simplicia sive composita sint, sunt materialia.
Non solum substantia haec quae est anima, sed et pleraque accidentia, ubi sunt, tota sunt, et per se loco ulli non astringuntur, siquidem postea de ratione corporis tantum est totum circumscriptive in uno spacio seu loco, et secundum innumeras partes (in) innumeris spaciis atque locis reperiri.
Ratio. Istae enim sunt conditiones quantitatis continuae constantis, ex partibus positionem habentis, et terminorum ipsarum, nempe linea, superficies, corpus et punctus. Omnis terminus lineae est alicubi, punctus est alicubi.
Immateriales substantiae, ut ubi sunt, totae sunt, ita etiam in uno et eodem spacio, eo modo quo esse possunt, totae in toto et totae in qualibet parte illius; sicut etiam accidentia, quae non sunt terminus corporum inhaerenter, in eodem spatio possunt esse innumerabilia tota absque mutua penetratione, qua necessarium sit unum alteri cedere. Porro omnia totum tota, et totius omnes partes tota incolunt.
Vide rationem in * * *. — Sicut in eodem spacio alicuius vox tota auditur, si innumerae voces audiuntur etiam innumerae.
Propterea omnis anima est in toto horizonte, et a toto horizonte influxum accipit, et in totum inprimit horizontem; unde locus est magicis operationibus, quae nihilominus physicae sunt, quibus subiectum valde distans virtute quadam spirituali in subiectum remotum affectus et passiones quasdam potens est inprimere.
Contra quod esse videtur quod omnis actio est per contactum. Ubi distinguendum est de contactu, sicut habetur in capite De tactu in libro De generatione; et distinguitur tactas in realem seu naturalem seu physicum communiter dictum, et virtualem seu potentialem, quo etiam verba quaedam, veluti convitia, quae nihil sunt nisi soni attingentes aurem, per virtutem quandam significativam et repraesentativam attingunt potentias animae, nempe cognoscitivam et appetitivam, unde consequuntur ira, despectus et alii affectus. Similiter et species pulchritudinis quaedam defertur ab oculo usque ad intimas animae potentias, unde exurgit amor, voluptas, laeticia, et per contactum quem vulgus physicum appellat non proficiscuntur, sine contactu tamen non sunt.
Hinc non est inopinabile contra rationem, sed valde rei naturae consonum, quod Medicus vulnera longius absentis possit curare, non solum certis adhibitis partibus, quae cum illius corporis materia communionem aliquam adeptae sunt, et instrumentis, verum etiam, si profundioris erit virtutis et efficaciae, immediate per spiritum universi omnia poterit perficere.
Ratio istius ex praecedenti distinctione.
Corpora maxime activa sunt insensibilia, quae Lucretius ‘corpora caeca’ appellat; et corpus quanto sensibilius est, tanto minus est activum et magis passivam. Huiusmodi est spiritus, quem eundem dicimus aërem et eundem dixerunt animam plerique philosophorum, a quo ignis, prout definitur ab Aristotele, non nisi accidente quodam differre videtur. Unde melius tria elementa nominari videntur, loco ignis adiiciendo lucem, sicut fecit Moises, Chaldaei, Mercurius Trimegista et Orpheus.
Ultra ea quae sunt in articulo XVIIIº, notandum est quod Aristoteles ignem nihil aliud dixit esse, quam aërem attritum, et ex aëris attritione genitum esse dixit, quae attritio est ex rapiditate motus caelestis, et propterea ignis ab aëre in via illius non differt plus quam vapor ab aqua, nempe hoc solo quod est magis rarefactum. Porro sicut vapor respectu aquae novam elementi speciem * * *, ita neque ille ignis respectu aëris producere debebit.
Proinde ignis causa videtur esse lux, quae repente absque motus continua successione ab immenso spacio calorem exuscitat et ignem quem dicimus ingignit, et lux videtur esse elementum et principium ignis, non e contra ab igne procedens accidens quoddam. Atque hoc est manifestum in speculis excipientibus radios solis, quos in profundum et tenebrosum adversum alveum immittentes, mediante illuminatione virtutem calidam imprimendo, corpora calefaciunt et adurunt. Ubi non est verisimilis impressio lucis per calorem, sed caloris per lucem, neque caloris cum luce, sed caloris a luce; ratio enim elementaris caloris non est ut repente se ingerat in corpore, sed cum tempore et successione. Ergo ipse lucem habet praeviam, non autem ipse est luci praevius; ut etiam per se est manifestum, quia corpora prius illuminantur quam calefiant, et prior ignis est participatio lucis quam caloris.
Duplex est motus naturalis: rectus et circularis. Primus est rerum naturalium non naturaliter constitutarum, secundus vero rerum naturalium naturaliter constitutarum; primus etiam est rerum naturalium melius habere cupientium, secundus bene habentium; primus fugientium et persequentium partium, secundus vero totius duntaxat et partium in suo toto.
Ratio. Quia omnia naturalia in suo loco aut quiescunt aut circulariter moventur, et integrum corpus, ut tellus, luna, motu recto non movetur, sed partes istorum corporum tantum, quando fuerint extra propriam sedem, vel quoties ad locum conservationis meliorem appellunt. Quod partes circulariter moveantur in ipso toto, manifestum est in fluminibus et successione seu transmutatione locorum, quando montes migrant in planities et valles, et istae in montes, item mare in continens et continens in mare.
Omnes casus partium sunt arcuales, et aqua arcualiter ascendit et descendit a visceribus et ad viscera.
Circulus quoque ille, quo ab uno puncto ad eundem punctum fit conversio, a cuius videlicet centro ad peripheriam omnes radii sunt aequales, non est naturalis neque in naturali ullo subiecto reperitur, sive magnitudinem seu molem corporum spectes, sive motum et mutationem; nullus enim unquam sensus seu experientia circulum eiusce generis comprobavit neque potest comprobare. Circulum ergo rerum seriem cum certa vicissitudine, qua ad similia fiat reditio, non autem ad eadem, intelligatur.
Distinguendum est de circuitu, qui est duplex: physicus et geometricus, seu naturalis et rationalis atque artificialis. Primus est in rebus naturalibus, secundus est tantum opus contemplationis; sol enim neque motu diurno neque annuo, sicut etiam nullum astrorum quae moveri videntur, ad eundem punctum remeavit unquam neque remeabit.
Praeter has duas vulgatas a Peripateticis motus species, est tertia quae neque centri est neque circa centrum, sed a centro, nempe qua ab omnibus corporibus naturalibus effluit, et ad centrum, nempe qua in corpora omnia naturalia influit aliquid. Et hic effluxus non solum est corporum, sed etiam certorum accidentium, quae in corporibus, a corporibus et ad corpora; quem motum neque rectum neque circularem secundum dictas species appellamus, quia non est secundum lineam rectam unam sed circum undique continuus, sed sphaeralem appellamus; sicut sensibiliter sonus et lux a medio corpore circum undique diffunditur, similiter et odores, colores et alia accidentia, quae non sine corporis partibus tanquam proprio subiecto progrediuntur, ut est manifestum in magnete secundum genus.
Et in istis manifestum non modo corporalem virtutem a corporibus diffundi, sed etiam talem quam ad materiam ullam sensibilem vel materiae sensibilis accidens vix quispiam referre posset, quandoquidem potius in genere accidentium animae comprehensa convincimus.
Ad quod demonstrandum et defendendum nihil opus esse videtur, praeterquam exemplo ipso, quod eam virtutis diffusionem protestatur, cuius subiectum non videtur esse corpus, sed vel anima vel compositum animatum propter animam, ut laeticia, timor, amor et similia accidentia quaedam sunt.
Ratio, qua magnes secundum genus attrahit, est consensus quidam formalis et effluxus quidam partium materialis, qui est ab omnibus corporibus ad omnia.
Ratio huius consistit in exemplis quae sunt in articulo 22º.
De attractione vero magnetis a polo variae sunt sententiae. Nos tamen, omnibus hisce praetermissis, eam eius rei rationem probamus, quae non est ab attractione similis speciei, nempe quod illic sint montes magnetis (hac enim causa effectus iste non sequitur), sed universam rationem ac firmam ex contrarii fuga esse asserimus et antipathiam quandam quam habet ad loca opposita.
Rationes sunt in 23º articulo.
In omni actione seu magica seu physica seu cuiuscunque generis illa sit, tria requiruntur: potentia activa, passiva et debita applicatio alterius ad alteram. Et ex defectu omnium istorum accidit impedimentum secundum totum vel secundum partem, simpliciter vel secundum quid, in omnibus productionibus.
Distinguendum est hic de potentia et de actione, quae alia est immanens, alia transiens etc. Item est distinguendum de defectu omnium considerando vel simpliciter vel secundum quid; simpliciter enim uni ex parte illorum trium impedimento in his, quae tria illa requirunt, sequitur impedimentum omnium; secundum quid vero, hoc est ex parte proprii principii, impedimentum potest esse non ex parte unius vel duorum.
Omnis actio et omnis mutatio est de contrario in contrarium; similis enim in simile non est mutatio, neque eiusdem in idem.
Animadvertendum quod transmutatio est eorum quae communicant in materia, seu quorum commune est subiectum; unde vulgata illa propositio ‘contraria apta nata sunt fieri circa idem’. Hoc enim est contrariorum munus, ut mutuo se expellant ab eodem loco seu subiecto, et invicem in eodem subiecto seu loco succedant; hinc calidum et frigidum sunt circa idem compositum, sicut dulce et amarum circa gustum, lux et tenebrae circa visum etc. Huc spectat illa doctrina quae est in I Physicorum, quae est de generatione ex contrariis.
Non obstat quasdam affectiones, seu passiones mavis dicere, esse similium a similibus, seu similium cum similibus et dissimilium cum dissimilibus, immo etiam contrariorum cum contrariis, ut admixtiones, compositiones et apprehensiones.
De his enim aliud est iudicium quam de actionibus et passionibus. Et aqua aquae admiscetur melius quam cum vino, et vinum aquae melius quam oleum vel adiposum quiddam, quia magis est simile; et in luti compositione concurrunt aqua et pulvis, in oxymelle mel et acetum. Apprehensio quoque sensitiva et intellectiva est per similitudines specierum abstractarum ab obiectis cum his quae sunt in eorum superficie. Notanda etiam est distinctio similitudinis. Est enim similitudo quaedam aequiparantiae, quaedam analogiae, quaedam proportionis, quaedam proprie: prima qua homo est similis homini, secunda qua homo Deo similis est, tertia ut qua ita se habet sensus ad sensibile sicut intellectus ad intelligibile, quarta ut species Socratis in imaginatione similis est speciei quae est in ipso subiecto naturali physico.
Ad debitam agentis et patientis applicationem, item miscibilium, componibilium et apprehensibilium ad ea quibus admiscentur, cum quibus componuntur et a quibus apprehenduntur, maxime requirit respectum partium ad partes, nempe ut sit consideratio in operante, quibus loci differentiis corpora sint permeabilia seu penetrabilia.
Ratio huius est in exemplis quae sunt in 27º articulo.
Ultra partium qualitatem atque situm illud operator debet insuper intelligere, quod facit ad captum eorum affectuum seu accidentium quibus res debent immutari, ut sint apta nata recipi a talibus subiectis; hoc enim potissimum est omnis operationis ex praescripto propositi finis, ut videatur quae a quibus patiantur, et secundum quas transmutationis species afficiantur.
Ratio istorum ab exemplis 28º.
Ad hoc refertur ratio miraculorum, quae accidunt ab igne fulminum; differentiae vero illorum activorum accidentium, quibus certae dispositiones in activis respondeant, nullo iudicio et arte possunt definiri.
Hoc satis probatur, quia adversario nullus potest occurrere locus seu ratio, qua possit earum rerum causam aperire; talis enim etiam oportet esse is qui huiusmodi effectus valeat ea ratione producere. Probatur insuper authoritate tum Aristotelis tum communiter philosophantium, qui dicunt ultimas rerum differentias esse occultas et innominabiles, quarum videlicet neque nomen neque definitionem referre possimus. Defenditur item enumerando effectus, qui sunt in articulo 29º, quorum nulla ratio adduci potest.
Manifestum fit quod dicitur etiam in nutrimentis, venenis et antidotis, quae aliis alia conveniunt, et quaedam quibusdam sunt venena, quae aliis sunt nutrimentum; quorum rationem nemo aliam potest adducere praeterquam temperamenti et complexionis contrarietatem vel diversitatem, in quonam vero illa contrarietas consistat atque diversitas, non facile poterit pronunciari. Illud si praestabit argumentator, nos libenter docebimur ab ipso.
Hac vero differentiae procul dubio non proveniunt ab intrinsecis specificisque rerum differentiis, sed ab accidentibus quibusdam transcendentibus.
Privilegium enim naturae, quo quaedam plantae ab ignibus caelestibus sunt immunes, etiam in individuis quarundam specierum animalium, ut in certis hominibus et bestiis, comperiuntur. Proinde serpentum morsus, qui mire festinanter homines generaliter interimunt, quidam populi integri * * * ut de Psyllis recitat Lucanus, quorum infantes cum aspidibus ludebant, a quibus plurimi Romanorum exercitus repente perempti fuerunt, quod sane est a complexione illius gentis; et inter nostros etiam Europae comperiuntur familiae, quae absque alia arte vel industria eodem sunt donatae privilegio, et alios propria saliva curare possunt. Adde quod et hic habitus potest innovari seu noviter ingenitari, quandoquidem et Romani assuescebant uti veneno et maxime cicuta, quo minus illius propinatione laederentur. Et referunt Averrhoëm ita nutrivisse puellam et adolevisse, ut vel osculo potuisset hominem ad interitum adigere, quam cum ad Avicennam inimicum donum misisset, ipse ea vel eminus visa negotium; percepit, quam cum iussisset ad ignem accedere, repente crepuit. Et in proëmio libri Physicorum dicit Averrhoës consuetudinem esse maximam causam, ut quae sunt venena non tantum vertantur in antidota, sed etiam in nutrimentum.
Non mediocriter errant qui rationem maioris et minoris penetrabilitatis referunt ad angustiam meatuum ac pororum, quandoquidem a potentissimis et his, quae penetrativissima videntur, interdum actiones proveniunt et actus penetrationum in ea quae sunt duriora et spissiora facilius quam rariora.
Ipsum patet per ea quae dicuntur in 32º articulo, nempe exemplo ignis et hircini sanguinis ad adamantem, item quia oleum aquam non ita penetrat sicut lignum etiam densissimum; unde patet laxiores poros in aqua et strictiores in ligno non esse causam qua minus penetrentur. De oleo quodque est manifestum, quemadmodum habeat partes magis invicem obligatas, quasi amato nexu invicem complicatas, quae tamen non minus penetrant lignum quam aquam. Proinde nullus est qui opinari possit propter maiorem penetrativitatem, quae est a subtilioribus partibus, sanguinem hircinum eo penetrare quo non penetrat ignis.
Multiplex est vinculorum genus, quo spiritus atque corpora physice alligantur, quorum primum genus non ex natura rei, sed ex positione constituimus, ex voce et cantu. Cantum vero non solum harmonicum anteferimus seu mathematicum, sed etiam occultum quendam, qui nihil ad tibiam vel ad lyram, qui non ex consensu quodam animae operatur, sed interdum ex occulta quadam violentia. Patet ex his quae habentur in 33º articulo.
Vox et cantus non solum audita vincire comperiuntur, sed etiam longe a vinciendis et a remotis non absque aliqua ratione, ab aliis tamen audita vel a concitato incantantis spiritu virtutem accipiunt.
Ex 34º articulo.
Numerus unius vocis alterius vocis numerum subprimit, confundit vel etiam tollit.
Per ea quae in 35º articulo.
Item unius vocis numeri ex uno subiecto migrant ad excitandos actualiter numeros in alio subiecto comproportionaliter se habente vel in eadem temperie constituto, si sufficiens unius ad alterum fiat approximatio.
Patet ex 36º articulo.
Non solum ut similis speciei vocem educant seu exuscitent, verum etiam in dissimilem speciem.
Patet exemplo canum quorundam, qui ex tubis, et equorum, qui interdum ad tubarum bellicarum sonitum saltant, quod in certis accidit pro certa complexione. Et hoc nemo negare potest esse genus quoddam vinculi ex voce.
Certa etiam vox et harmonia comperitur etiam venenorum potentiam tollere, quod certis experimentis et sufficienti ratione comprobatur.
Experimentum ex phalangio. Ratio sumitur ex attactu sensus et spiritus, qui ita per illud venenum est in intemperiem adactus, ut ad eandem per talem harmoniam possit ad contemperamentum revocari. Ex cura vero spiritus sequitur corporis cura non solum in hoc, verum etiam in aliis evidentissimis; multi enim morbi contrahuntur ex opinione seu phantasia, et per contrariam opinionem et phantasiam, seu illius opinionis abactionem, curantur.
Furor etiam mania, quae sunt in fanaticis et energumenis, et ratione et experimento comprobatur cantu et harmonia curari.
Experimentum est in Saule, quem cum arriperet spiritus malus, Davide citharam pulsante convalescebat.
Ratio est quia musica exhilarat et is vel is inducit impressionem seu spiritum exuscitat, qui sunt contrarii spiritibus, qui ex melancholia seu atra bile proficiscuntur vel in eodem humore consistunt et incubant, qui referuntur ad.
Notandum non quamlibet harmoniam cuilibet esse aptam, sed certos cuique numeros esse definitos; potest enim esse quaedam quae omnes vinciat, quaedam quae plures, quaedam quae pauciores, neque semper sub specie ….. sed sub aliqua alia ……. incantato primo, manifesta vero alicui quod est in ipso; unde quidam per verba auribus insusurrata et non intellecta ab incantato spiritus eiiciunt et immittunt.
Non solum genera incantationis physicae et mathematicae, sed etiam logicae, potentiam habent ad vinciendum corpus, non solum spiritum.
Patet in incantatione, quae est per artem rhetoricam, quae vincit animos per se primo et immediate, vincit etiam corpora mediate et consequenter, sicut ex ira, indignatione, timore et aliis huiusmodi affectibus, qui sicut proprii viventibus propter animam ad perniciem usque corporis invalescunt. Vincula vero corporis intelligimus omne genus, quo ipsum certa affectuum passione ita obligatur, ut aliqua eius actio laedatur seu impediatur, hoc autem est devinctum esse; unde aegritudinem inducere est ligare, curationem vero, solvere; unde et in vulgus modus loquendi inolevit, ut dicantur curati soluti, liberati ab infirmitate, quod significat esse extra vincula quibus detinebantur.
Visum etiam vincire seu per visum spiritum obligari, inculcari, alterari et consequenter corporis et compositi totius immutationes notabiles ingenerari non dubitamus, neque sapiens quispiam dubitare debet.
Probatur per exempla articulo 41º allata, et satis compertum est ut quaedam species visibiles horrorem, abominationem, odium, amorem, laetitiam, maestitiam et indignationem cum universi videntis alteratione commoveant. Alteratio igitur in corpus secundum qualitates activas et passivas a qualitatibus huiuscemodi seu speciebus, quae neque in ordine activorum neque passivorum habentur a vulgo, exuscitatur; timor autem infrigidat, ira calefacit, tristitia exiccat. Neque obest dicere eiuscemodi alterationes esse per quandam non principalem, sed mediatam quandam actionem et per aliud quiddam [actionem] proficiscentem; quomodocunque enim fiat, ad genus activarum qualitatum non minus principale referendum est hoc quam illud. Ignis etiam et aqua etiam interdum per accidens et mediate frigefaciunt et calefaciunt, tamen sufficit ad praesens notare illud, quod huiusmodi qualitates habent vim ligandi, alterandi, infirmandi, immutandi usque ad corruptionem subiecti, quandoquidem ex specie visa plurimi repente mortui sunt.
Non magis ea laedunt, quae magis sentiuntur vel sensum afficiunt; multa enim per sensus vel etiam iocunde et incaute ingeruntur in spiritum letalia et obligant spiritum seu universum animal, quoram alia secundum sensum affectio non praecedit; siquidem veluti per gustum multa sunt amara, acria, aspera, quae non laedunt, ea tamen vel sunt medicinae interdum et nutrimenta, pleraque etiam nullo sensu, ut aër pestifer et quaedam quae per os ingeruntur sunt venena sine sensu, usque ad hoc ut etiam sint dulcia et iocunda quae sunt venena, ita et multo magis per oculum.
Manifestum est ex articulo 42º.
Quae potentiam cognoscitivam afficiunt, omnia oportet per ostium phantasiae animo se insinuare; nihil enim est in ratione quod aliquo pacto non fuerit in sensu, et nihil a sensu pertransit in rationem quod per phantasiam non deferatur; unde illa sententia ‘nihil est in intellectu quod prius non fuerit in sensu’.
Intelligitur originaliter, occasionaliter, fundamentaliter; omnino enim secundum rem seu realiter et specifice aliae sunt species in sensu, aliae in intellectu; sensibiles enim species, ut colores, sapores etc. et soni, neque per se neque per accidens sunt in intellectu seu ratione, et ideo per istas principaliter non vincitur ratio seu opinio. Unde bene dixit Epicurus et Heraclitus sensum non fallere neque falli; omnis enim falsitas est sub acta affirmationis et negationis, sensus vero non affirmat neque negat, sed solum species praesentatas excipit. Videre aurichalcum oculi est realiter, hoc est secundum speciem externam, item phantasiae secundum speciem internam (ut phantasia significat potentiam apprehensivam et retentivam specierum; alioqui enim proprie non ipsius est definire, sed imaginationis); iudicare vero aurichalcum esse aurum vel esse aurichalcum ipsum secundum actum affirmationis, hoc est opus intimioris potentiae. Satis autem naturaliter sensus est verus et phantasia est vera, si vere sentiat, si vere apprehendat et teneat speciem obiectam.
Neque sensus externus, neque sensus communis internus, neque phantasia fallitur aut fallit.
Sed ex horum perturbatione falli sequitur et fallere; per se enim immediate et proprie cogitativa fallitur, et secundum ipsam opinio vera dicitur et falsa.
Nullus sensus particularis cognoscit se sentire, neque differentiam inter se et alium, neque alio pacto actum reflexum habet circa propriam actionem.
Visus enim ipsius est videre, non autem ipsius est cognoscere se vere videre vel false, sed hoc ad internam potentiam spectat, nempe sensum communem. A cogitatione igitur seu cogitativa potentia incipit actus reflexus cognoscitivae potentiae, et eius est vinciri primo et proprie in erroribus opinionis. Vincula et nodi sunt ex parte specierum sensibilium et perturbatorum actuum, sensuum vel externorum vel etiam internorum; vinciri tamen phantasiam et sensum suo modo dictum est, ita ut facile pateat quae sit differentia inter illius generis vincula et istius.
Sub nomine phantasiae accipimus generaliter omnem potentiam sensitivam internam quae est ante cogitativam, nempe ut includit etiam sensum communem.
Analogia quaedam est a corpore ad spiritum, a spiritu ad sensum, a sensu externo ad internum, a sensu generaliter ad rationem, a ratione ad intellectum, ab intellectu ad mentem; unde ex obligatione et impedimento praeviarum facultatum sequuntur impedimenta et ligamenta consequentium.
Ratio quia ubi corpus fuerit crassum, hebetatum, tardum, spiritus etiam erit suppressus et hebes, sensus non poterit esse exquisitus, cum nae bene Aristoteles ‘deficiente aliquo sensu necesse est aliquam scientiam deficere. Hinc ratio, quae speciebus sensibilibus informatur, propter nuntiorum ipsorum imbecillitatem, inconstantiam et lubricitatem consequenter fluctuat, et loco experientiae perturbatus quidam habitus secundum notabilem a pluribus conditionem consequitur (unde quidam stulti et amentes habentur), vel non usque adeo notabilem nisi a paucis; et ita interdum tales etiam sapientes existimantur.
Duplex a theologis genus stultitiae non irrationabiliter (ut quod etiam philosophi debent agnoscere) adducitur, si stultum definiamus eum qui non sapit ut communiter seu ut vulgus. Hoc autem contingit dupliciter: uno pacto infra vulgi opinionem et deterius sentiendo, nempe sensu et cogitatione magis tenebris immersa; et supra vulgi sensum, utpote opinione altius emergente et ingenio animique obtutu.
Ex primo genere sunt stulti simpliciter et respective, ex secundo respective tantum. Primum ex turbatione, mixtione et confusione; secundum ex digestione et distinctione et ordine principiorum cognitionis. Primum genus solet esse ex praedominio alicuius spiritus furiosi, irrationalis, praecipitis, inhaerentis materiae, unde spiritus proprius universi ipsius particulari seu microcosmo torpescit, seu ut ita dicam stupescit, peregrino quodam et adventitio grassante ubi magis ubi minus. Sicut ergo ex nimio vini potu accidit furor et multiplex inordinata incitatio, sicut ex contemperamento atque potu animus etiam subtiliatur atque reficitur, et ex inedia in maerorem, tristitiam, indignationem, iram, rerum negligentiam et similes alios Saturnios quos vocant affectus animal compellitur, ita et ex definitis quibusdam nutrimentis et medicaminibus varii affectus ex affectuum variis principiis, qui sunt varii spiritus, quorum tam multa sunt genera quam multae possunt esse complexionum species, tam multi modi quam multi in singulis speciebus possunt esse gradus. Unde illa principia alia sunt rationalia, alia irrationalia secundum actum, alia secundum naturam quae refertur ad unum, alia secundum naturam quae refertur ad alium planetarum, et ad haec definienda multum facit complexio subiecta, unde idem vinum alios omnino in stuporem adigit et mente captos efficit, alios subtilioris vegetiorisque ingenii et Ioviae cuiusdam affectionis, alios tristes, alios salaces, alios strenuos et mavortios, alios pios, sanctos, in caelum suspirantes et seculi huius statum deplorantes, quod totum fit externo quodam accedente spiritu. Itaque videmus materialibus quibusdam forinsecus affectum et ingenium immutari a spiritu inexistente, qui materiae videlicet iniectae adhaeret, cum qua digesta digeritur, egesta egeritur, cum qua haerente haeret, vinciente vincit et obligat. Iusta hoc genus vinculorum, quod videlicet est ex parte spirituum inhaerentium et inexistentium, sequitur mania, stultitia et alii affectus, quos temere omnes ad atram bilem referunt plurimi loquentes plus quam ratiocinantes medici. Omnes huiusmodi infra vulgi opinionem sapiunt et vere sunt stulti.
Est aliud genus eorum quorum spiritus seu animus, licet tangatur corporeis quibusdam affectionibus, non tamen penetratur, vincitur, sed per vegetam mentis virtutem altius sapit, ut non solum sit immunis a turbationibus stultorum, sed etiam a vulgi trepidatione, non credens quae illud credit, non timens quae illud formidat, contemnens ea in quae illud inhiat. Vulgus ergo in medio consistens et suo modo sapientiae limites et ordines constituens, omnes aeque extra suas metas et lineas constitutos extra sensum et intellectum et mentem et aeque stultum appellat. Talis habitus est Zoroaster, Socrates, Democritus et alii permulti, qui tandem Deorum ipsorum et naturae vocum testimonio sapientes sunt comprobati. Horum habitus et conditio a conditione cogitativae consequitur, quae non a turbulento spiritu insistente, sed a divino aliquo irradiante, illuminante et assistente regebatur.
Hoc secundo modo dispositi etiamsi habeant ordine naturae cogitationis opus consequens post opus phantasiae, siquidem species cogitabiles a speciebus phantasiatis sunt abstractae (sicut timoris species et amoris ex speciebus phantasticis, inordinatis, monstruosis et alienis a sympathia cum hac potentia; sicut species serpentis et leonis non bene afficit, sive sensu externo concepta sive phantasiae opere fabricata, praesentem sensum, quae cogitativa appellatur in homine et aestimativa in brutis), tamen plus agunt in species phantasiabiles, quam a speciebus phantasiabilibus patiantur. Anima enim vegetior et minus in corpore consopita habet potentem iudicii et operationis reflexionem super illas, distinguens vera ab apparentibus et sensum ancipitem a definito et certo, ut ipso etiam sensu iudice et teste concludat contra multitudinis opinionem non omnia moveri quae videntur, neque bona, neque iusta, neque vera. [XLVIII.] Item non solum distinguit quae ex ordinata phantasia ab his quae ab inordinata proficiscuntur, sed etiam illam ordinat, corrigit, disponit, et eius species ad libitum componit.
Patet ex 48º articulo. Unde denominantur poetae, et sunt item pictores, apologi etc.
Quod attinet ad energumenos seu daemoniacos, qui supra proprium ingenium variis loquuntur linguis et habitum variarum scientiarum demonstrant, errant medici crassa quadam pertinacia negantes esse daemones et peregrinos intellectus; errant etiam sacristae quidam negantes ex humorum qualitatibus hoc provenire; totum vero ad daemonis opus referentes. Ratio vero omnis undique comprobat hunc effectum ex novo quodam animali ingenito et concepto proveniri, cuius quidem corpus sit ex materia medicorum et anima ex spiritu sacristarum, quamvis alia conditio sit illius animalis et istius, cuius proprium sit corpus.
Patet ex his quae dicuntur 49º, quibus adde nos non appellare animal ingenitum et speciem ingenitam animalis [nisi] secundum veram speciem et consuetam significationem animalis, (sed) secundum quandam proportionalem seu analogicam, sicut etiam animalia appellantur astra et sphaerae et mundus ipse aliquando per animam adsistentem, aliquando per animam moventem tantum, non autem per animam inexistentem et actuantem et animantem, sicut in plantis et his quae vulgo animalia appellantur.
A cogitativa, nempe sensu consequente phantasiam, est principium omnium affectuum, cognitionis et voluntatis, speculative vel moraliter, virtuosorum vel reproborum.
Sicut enim ex regula praecedentium sensuum sequitur regulatio cogitativae, ita et ex regula cogitativae sequitur dispositio intellectus et voluntatis.
Duplex est fides, sicut et duplex est cognitio et affectus, sensitiva videlicet et rationalis: prima est fundata in praeviis facultatibus ante cogitativam, et quiescit in illa; secunda in subsequentibus potentiis et virtutibus, et exordium sumit ab ipsa; et istae duae fides mutuo regulantur et regulant.
Ratio est, quia sensitiva est ex parte materiae potius melior ac deterior, rationalis vero ex parte formae potius atque magis; et perfectionis sensuum principium per se est corpus seu organum bene dispositum, perfectionis vero rationis principium est spiritus bene harmonicus et contemperatus, et anima bene libera et repurgata. Sicut ergo affectiones, quae sunt in corpore, consequuntur eas, quae sunt in anima (haec enim hilaris et libera et sibi consonans corpus bene dispositum conservat, ut dixit Zoroaster ‘si anima consueveris divinis incumbere obiectis, et corpus ipsum a corruptione liberabis’), ita etiam e contra corpore bene firmo, contemperato sequitur sensus regulatior, animus pacacior, tranquillior et vegetior.
Eorum quae alterant cogitativam seu movent, alia sunt principia pure physica, alia vero sunt positiva; et secunda non sunt minoris efficaciae, quam prima.
Species enim innovantur in anima seu noviter accedunt, quaedam ab extrinsecus obiectis regulariter, quaedam ex perturbatione phantasiae sine arte; et harum praecipua …………. semina cogitationum seu affectuum formaliter, materialiter vero certa nutrimentorum genera. Unde facile est concludere rationem universalem seu artem certorum insomniorum concitandorum et quodammodo artificialiter ad libitum disponendae cogitativae, et tandem animae medicandae vel maleficiandae (animam inquam ipsum totum propter animam seu propter animae facultates). Practicant hanc rationem contemplatores et apocalyptici quidam et artis notoriae et propheticae professores et theurgi, qui certa victus ratione et certis meditationibus praeviis animum ad certum pietatis genus disponunt, promovent et habituant, ut tandem stultissimi putant se quorundam tragicorum numinum perfrui colloquio, et mira quaedam vident et referunt, talia tamen qualia ad stultitiam et pessimum maniae genus sint referenda. Et novimus iugi experientia definitis cibis et cogitationibus et affectibus definita insomniorum genera conciliari, haec quidem ad Venerem, haec ad tragicos et lugubres, haec ad pulchrorum spectaculorum intuitum, nempe camporum, hortorum, viridariorum, haec ad maria, flumina, haec ad ignes, stellas, soles, haec ad ventos, tempestates, haec ad iurgia, rixas, iras, haec ad pavores, carceres, captivitates, horrores et phantasmata terribilia, quibus multum confert quod quidam addere consueverunt, certis succis inungendo venas iugulares. Item quidam lapides per effluxum atomorum, ut onyx, sub cervicali appensi dorso designata somniorum genera conciliant; sicut de onyce scribit Albertus, et ego sum expertus et alios experiri feci, non eo quem mentiuntur gemmarii, sed illo qui est omnino lapis niger cum venis albis, cuius maxima copia ad litora maris Tyrrheni et Ligustici. Ex quibus est manifestum quomodo ratio victus et materialia huiusmodi principia, vel per se vel mediante cogitatione praevia, certas dispositiones et habitus in animum intrudere valeant. Assuescit ergo animus aegrotare, bene valere, hoc est sapere vel desipere, iuxta cogitationum species quibus educatur, ad quod conferunt materialiter nutrimenta, balnea, unctiones, efficienter ea quae per sensus externos capiuntur. Si quis audire consuescat voces pecorum, rusticorum proposita, ignobilium, ignorantum et semiferorum, item videre tales vultus, tales species miserabiles, tragicos, deploratos, infortunatos, item iracundos, superbos, furiosos, ita anima omnino inficitur. Ita providendum maxime atque cavendum est ubi et cum quibus quispiam educetur, erudiatur, sub qua paedagogia, qua religione, quo cultu, quibus libris seu authoribus assuescat; quae omnia non per accidens, sed vere per se, si mala pessime aut deterius, si bona optime aut melius ingenium ingenerabunt, et cum hoc genium atque fortunam.
Generalis cogitativae effectus et actus, in quo omnes mores et omne cognitionis genus est fundatum, est fides, quae requiritur active in operante, et passive in operato seu subiecto operationis; sed praesertim passiva ista requiritur in omni subiecto, sine qua neque naturalis neque rationalis neque divinus operator aliquid producit aut per ordinarium producere potest.
Ratio est in 53º. Ideo fides est vinculum magnum et vinculum vinculorum, quam sequuntur, veluti filiae, spes, amor, religio, pietas, timor, patientia, gaudium, …. indignatio, odium, ira, contemptus, et tandem omnis iustitia et iniustitia, omnis scientia et ignorantia pravae dispositionis.
Vincula non attingunt rationem, intellectum et mentem, nisi quae iocunda sunt, bona et vera, nempe perfectiva.
Omnis enim falsitas, ignorantia, improbitas et iniustitia sunt extra rationem, intellectum et mentem, non in ratione, intellectu et mente.
Omnis ergo alteratio et immutatio compositi secundum animam principaliter vel secundum corpus, nempe prout dispositiones vel a corpore fluant in animam vel ab anima in corpus, si fuerint depravatae, habent causam ante cogitativam et consistentiam in cogitativa, quae contaminat corpus seu immutat alterando principia materialia, vicissimque principiis materialibus alteratis contaminatur et immutatur a corpore, sicut et, quemadmodum dictum est, corpore bene habente et sensibus canonice ordinatis et dispositis et obiectis non praevaricantibus ipsa non aegrotabit.
Omnes affectus et vincula voluntatis reducuntur ad duo et referunt ipsa, nempe ad irascibilem et concupiscibilem, seu odium et amorem; odium tandem ad amorem reducitur; itaque vinculum unum voluntatis est amor.
Probatur, quia omnes alios affectus, quos quispiam possit adducere et effingere, nihil aliud sunt formaliter, fundamentaliter et originaliter praeterquam amor; invidia enim amor quidam sui est, quo meliorem vel parem non patitur; similiter aemulatio. Indignatio est amor virtutis, quo aegre fert quispiam indignos bene habere, dignos vero minime; verecundia, timor nihil aliud sunt praeterquam amor honestatis et eius propter quod timetur. Similiter de aliis omnibus affectibus. Odium tandem unius nihil aliud est praeterquam amor contrarii vel oppositi. Ira igitur etiam tandem amor quidam est. Satis ergo fecerit qui eam nactus fuerit philosophiam seu magiam, quae vinculum summum, praecipuum et generalissimum amoris sciat contrectare, unde fortasse amor a Platonicis daemon magnus est appellatus.